Latin
DE METHODO IN LINGUIS, AN
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 460
Unproofread scanNot analysed yet
anno incipit, &per tres quatuorve annos tantum continuatur, &accessione Rhetorices &Philosophiae vel interrumpitur, vel constringitur. Quod si verò illis loquendi latinè necessitatem impones, crucem illis figere videberis; inviti enim ad loquelam latinam adigentur, eam que multis soloecismis corrumpent, ut itaque omne hoc scholasticum exer18citium non linguae, sed scriptioni, inservire videatur. *Hujus utilitatis secundum hanc novam methodum haec porrò consectaria educit. 1. Professionis selectum instituendum: capacitas enim filiorum, inclinationes ex ipsi illâ maturâ repraesentatione artium &principiorum rectiùs dijudicantur, tum à parentibus tum ab ipsis filiis, unde magna in societatem civilem commoda promanant. Artes denique ipsae melius excolentur, si illae à non invitis suscipiantur, &facilè ad summam perfectionem deduci possunt. II. Bonorum morum perfectionem. Illa enim è maturâ illâ per lectionem bonorum autorum &artium informatione speranda, cum caeteroquin vel ineptiis vel voluptatibus tempus transigatur; si extra parentum consuetudinem alibi illi educentur. Haec enim informatio Parentum inspectioni &obedientiae illos magis adstringet, neque facilè contagium è conversatione malorum in primâ pueritiâ trahent. In firmiore aetate positi, &rectiore habitu adversus malitiam armati ipsi pravos mores faciliùs emendabunt. Non omittit idem Autor incommoda, quae comitari hanc methodum videntur; sed quae leviuscula sunt. 1. Quod Matres à confuetudine filiorum per aliquot annos removeantur. 2. quod peregrinam linguam rectiùs norint ipsâ vernaculâ. 3. quod tempus à 7. usque ad 16. annum vacuum sterise ac otiosum videatur. Sed facilè illa removet obstacula autor. Primum vix attendendum est. Quae enim mater duorum arnorum jacturâ nolit totius vitae commoda redimere? Secundum facilè tollitur: nam vernacula lingua. postquam Latinam didicerit puer, se ipsam non avertendo ingerit. Tertium planè ridiculum est. Quae enim causa otiosum intra illud tempus esse jubeat puerum? Quot sunt Autores, Historici, Oratores; Poëtae, in quibus legem dis occupabitur ejus industria. Mathematicae multae artes etiam in illâ puer ritiâ rectè addisci possent, ac aliae etiam scientiae, quâ de rerfusè Autor no20ster agit cap. 11. Ostendit enim, Grammatices praecepta, quae prinmùm proponi solent, aeque difficilia esse, quam ullam aliam vel artem vel scientiam Qua ille sententiâ planè non fillitur. Abstractiones in Grammaticis aequè sunt OiI ne in Metaphysicis. Infinitivum importat abstractionem ab omnibus personis. Modi, Casus etiam sub abstractione &quasi in idea aliquâ intelligendi Regula aliqua Syntaxeos plus difficultatis interdum habet, quam Theorema Mathematicum. Genealogiae Principum eâdem facilitate addiscuntur, quam derivationes nominum.