Latin
465.1 to 465.5
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 465.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
Cum itaque semper à facillimis fit exordiendum, non satis quis poterit mirari quare contra manifestam rationem vulgò à re difficillimâ, hoc est, ab ultimo gradu in puerorum institutione initium fiat. Est autem hujus rei ratio in promptu: quia omnes consuctudine ducimur, non sanâ ratione, &commissos hac in re errores uiut quis palparit, vix tamen emendarit. Praeceptor quippe hâc ratione supersedere multo labore potest, nec aliud facit, quam ut exercitia latinè reddenda discipulo proponat, reliquum quod est temporis ipse in otio transigit, sudante interim discipulo sibi soli relicto, seseque in omnem miserè torquente formam; ubi è contrario secundum methodum à me hic tradendam discipulo parum praeceptori multum, imi omnis ferè incumbat labor: quâ methodo si vulgares uterentur padagogi, non tam multos simul discipulos, ut jam sit, prae nimio labore possent informare. Veruntamen, quia in his ad puerorum utilitatem tantùm est respieiendum ultimi autem duo gradus seu utilitates in tradendâ quavis linguâ, videlicet ut sciamus uut ore aut scripto omnia animi sensa cum aliis communicare, multo difficiliùs acquiruntur, nec tantum semper, quantum primus gradus, habent usum, imò si vel maximè eos tibi reddideris familiares, temporis tamen tractu, ni exercitium quasi continuum adsit, abeunt in oblivionem. Acquiritur verò multo facilius primus gradus seu utilitas bonos intelligendi autores, continuum semper habet usum, nec adeò oblivioni est obnoFius; quin &hoc acquisito gradu, reliqui duo multo etiam faciliori negotio obtineri poterunt. Neminem sanè credo existimare, me hic sanae rationi contraria tradere, licet consuetudini quàm maximè adversetur, me primum solum hîc amplecti gradum. Si verò non alius tibi fuerit scopus, quam ut puer autores e. g. Latinos quosvis discat intelligere, eò cum licebit hâc, quam traditurus sum, methodo adeò facilè pervenire, ac tam brevi, ut, licet à decimo aut duodecimo aetatis anno demum fecerit discendi initium, id non impediturum sit, quo minus sat adhuc temporis supersit ad aeque magnos deinceps, ac quivis alius, qui vulgari ducitur via, progressus faciendos in stadiis, nec dicam majores.