Latin
465.6 to 465.7
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 465.6-7
Unproofread scanNot analysed yet
Etenim hîc non erit necesse, ut puer multas Grammatices regutas magno labore ediscat tadiosissimas, &ne quidem benè intellectas, ullamque syntaxis; quae tam subitò oblivioni ac memoriae traditur; nec quoque, si ita placet, necesse erit; ut ulla vocabula technica, quae monstni. pueris videntur, in rationem veniant: sed sola hic post necessariam lectionem requiretur declinatio &conjugatio cum verborum copia. Ne verò hîc denuò multas fingas difficultates, hae declinationes &conjugationes juxta ordinem tradi solitum à puero, ut vulgò sit, memoriae non sunt mandandae, sed primò tantum scripturâ consignandae, tum plurima vocabula, ad se in illâ scripturâ exercendum, saepè secundum hunc ordinem varianda erunt; si denique satis tibi in hisce exercitatus videbitur, extra ordinem variè interrogando disciputlum, &quidem vernaculè, efficiendum Nnn dum est, ut tandem latinè absque ulla hasitatione respondere sciat, aut vice versâ, si tu latinè quaesiveris, ipse vernaculè respondeat: id quod breviori, ac quis opinatus fuerit, tempore obtinetur.