Latin
466.1 to 466.4
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 466.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Sono enim sapè audito, quia sic per responsionem certi in nostm imaginatione motus frequenter se invicem subseqvuntur, puero adeò, continuata aliquantulum hâc repetitione, facilia evadunt, ut, in ipso praeter attentionem rogato, isti fere motus tandem excitentur, &ita levissimo negotio respondere sceat. Sed hoc ipsum, si magnâ id ò facilitate, majori certe quam vulgò utilitate efficitur; quandoquidem vocabulorum variationes non occurrunt in libris secundum ordinem regularum Graummatices; unde sit, ut pueri grammatico ordini assveti soleant hic hareres id quod in hâc nostra methodo non accidit, quâ turbato quomodo libet ordine aeque promptè reshondere didicerint. Verùm hac laevia sunt. Maxima tibi fortè videbitur difficultas, unde haurienda. sit vocabulorum copia? Fortè ex Lexico, Januâ quadam linguarum, similibusque libris? Verùm, quia multa hic saepe discuntur vecabula, qua tam parum ex usu sunt, ut priusquam aliquando in autorum lectione occurrunt, eorum alequoties potuerimus oblivisci, colliges facilè haec magno tadio, exignoque è contrario fructu perdisci. Dices fortè, quia is, qui multae fuerit lectionis, suspicari facilè potest, an aliquod occurrens vocabulum multi fuerit usus nec ne; indicem idcircò multorum vocahulorum ei fore tali percurrendum cautelâ, ut puero ediscenda seligat vocabula, quae judicarit frequentioris esse utûs, reliquis posthabitis. Consilium utique bonum, quod etiam, si sequentia addideris, suum poterit havere usum: quin ausim spondere tam pauca numero tunc collectum iri vocabula ad multos autores intelligendo sufficientia, ut si primum haec alicui narraveris, vix tibi hac in re fidem sit adhibiturus. Verùm hîc communicabo unà cum tota procedendi methodo, quod magis profuerit, ut puer quosvis autores Latinos brevi intelligere discat. Sumatur liber, quem aut puer jam tum satis in vernaculâ lingua cognoverit, aut talia continuerit, quibus eum quàm maximè delectari sciveris; in hujus libri qualibet parte explecandâ operam dabis, ut omniae in eo occurrentia vocabula, te continno rogante, ipso autem respondente, memoriae mandet: secundo, jubeas eadem vocabula omnia ipsum declinare vel conjugare, exim ordinem, ui suprà docui, ipsum indesinenter interrogando: tertio, bis peractis, ipsi ipsum explices textum. Non video, quid hîc obstet, quin, si vel stupidissimus fuerit, longè minori.