Latin
475
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 475
Unproofread scanNot analysed yet
Non est, inquit ille, in Graecâ linguâ vel strar, vel crat, vel quit, vel buint, vel irant, vel mit, vel put, vel git, quae terminationes in verbis Latinis occurrunt. Hoc quoque utiliter instituit Faber, ut filius omnia genera verborum sine argumentis conjugaret, quò maturè disceret, non esse cilla ad verbi tempora noscenda necessaria: Sufficere enim hanc notitiam qualis sit figurativa Futuri &Praeteriti. Fecit verò hoc eam ob causam, quod Poëtae augmenta plerumque rejiciant, quorum lectio morari postea potuisset puerum, verba ipsi nova fuissent visa, ni satis maturè conjugatione tali huic rei adsuevisset. Hinc olim Graecis verbis augmenta defuisse Faber existimat. Magno ducebatur desiderio legendi Puer Graecos autores. Pater ut exploraret ejus profectus, librum Graecum impressum ostendit, cujus ne unicam quidem vocem intellexit, nisi quod ad has interrogationes: Estuè hoc nomen, verbum? quis casus? quod tempus? mediocriter respondit. Interea Ovidii Metamorphoseon librum, ut fabulis recrearet, ostendit, seque praelecturum promisit, postquam Graecum S. Matthaei Evangelium inceperit. Quâ spe ille animatus, in Graecis lectionibus diligentiorem se praestitit. Pater primùm pauca proposuit, ac verba difficiliora ad marginem notare jussit, statimque Metamorphoses incepit, quarum liber primus &secundus difficiliores ob argumenti gravitatem illi visi sunt. Sed, cum ad illa, quae captui ejus accommodatiora erant, accederet, adeò lectione Metamorphoseon delectari visus est, ut illis absolutis, novos sibi Metamorphoseon libros posceret. Cui Pater: faciemus ex uno repetendo duos, quod ipsi statim placuit. Interim Matthaeum &Marcum in Graecâ linguâ levi opera percurrit, simul Latinae linguae fundamenta repetens. Haec lectio Evangelistarum adeo benè cessit puero, ut, cum non difficilis visa sit, ad alia alacrior redderetur. A Verborum conjugationibus repetendis nunquam tamen cessavit, adeo ut raedium puero è frequenti repetitione rerum; quas optimè nosset, fuboriretur. Postea S. Lucam; &Si Johannem opinione celeriùs absolvit. His absolutis, Dialectorum doctrinam proposuit, ita ut ad duas reduceret, lonicam &Doricam: cum plerumque horrere hanc ductrinam soleant Ti. rones ob prolixitatem. Sed facilem illam fore promittit, si quis rectè rem instituat: Caeteris enim Grammaticis rudimentis cognitis, non multum hanc doctrinam pueros turbaturam judicat. Ut hoc filio ob oculos poneret, declinare insut nomina Graeca secundum duas Dialectos, &ad marginem nominis notavit casus dialecti capaces. Idem in Verbis fecit; atque hoc exercitium per sex dies repetendo semper continuavit, Nam torum hoc hoc dialectorum negotium pro nudâ repetitione habet; quae varietas non tam molesta, quàm grata puero visa est. Satietatem in omni informatione fugiendam jubet Faber, atque hoc magnum arcanum commendat, ut varietate taedium fallamus.