Latin
476
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 476
Unproofread scanNot analysed yet
Dum his intentus erat puer, aliquas Aesopi fabulas Graecas interposuit, repetitis semper Dialectis; Quarum praxin ut ostenderet, duo exigua poëmata Graeca, alterum de pugna murium &ranarum, alterum de Leandri amoribus, explicuit. Fabulas &historias modo, quàm potuit, ridiculo exposuit, ut ei firmiùs in memoriâ haererent. In Mappâ Hellespontum ac urbes Sestum &Abydum ostendit, ac interea Metamorphoseon libros levi percursatione iterum absolvit. Postea Homeri Iliada puero non sine autoris elogio, 47 quod semper fecit, proposuit. *Hîc Faber παράδοξον, sed rem observatione dignissimam, commendat, Homeri lectionem puerili aetati prae caeteris convenire. Provocat ad suam experientiam &virorum illustrium exempla. Ipse anno aetatis 14. Homerum legere incepit, cum anno 120. primum Musae nomen declinare incepisset. Josephus Scaliger studium Graecae linguae in Homero &tribus Tragicis Poëtis incepit. Idem fecere antiqui Graeci: Se tamen ideo à Novo Testamento initium fecisse ait, quod Communis Grammaticae lineamenta primùm sibi dutenda videbantur, antequam ad Poëtas accederet, quae in antiquis cum materno lacte imbibebantur. Rationes, quare Homerum vel Historicis vel Oratoribus praeferat, has affert: Prosaicos sermonum circuitus vastiores esse pro pueris, multas esse in illis inversiones, trajectiones, hyperbata, verba a suo regimine nimis remota, adeò ut, quanquam pueri omnem periodi compositionem intelligant, hîc tamen se expedire nequeant. Multa quidem in Hoviero sublimia, sed compositionem facilem ac perspicuam, &rationem ejus concipiendi maximè naturae conformem. His addit alias rationes, non minoris momenti, 1. quod Homerus quasi Commentarii instar fit pro omnibus Poëtis, Oratoribus, Philosophis, Epicuro excepto. 2. quod ex illo verum particularum usum, unde elegantissima Hellenismi pars dependet, discere possimus, in quibus regnat Homerus; nisi fortè Herodotum illi jungere velimus. Ejus rei rationem discere nos jubet è Rhetore Cassio Longino. Praeterea Puer citius versus Homeri 50. memoriâ tenebit, quam 15. lineas elegantis orationis Prosdicae. Ac si versus benè memoriae mandaverit, non facilè animo illi excident: mensurae enim &numerorum ratio voces semper in memoriam revocabit, quae sine labore insigni puerorum animis ultio se ingerit. Ego, inquit Faber, unâ hora citius 1o0. versus Homeri memoriâ comprehendam sine haesitatione, quam sex majores periodos Ciceronis, quin alicubi impingam. Hanc Homen iliadausque ad 12. librum continuavit, ac interea, ne exercitium Latinum deesset, Salustium explicuit, in quo primò bellum Jugurthinum prae Catilinaro, nec sine causâ, placuit. Duooogle Duodecimo Iliados libro absoluto satietas puerum ejus ceperat; Ideoque statim Pater: Quiescat ille per quinque hebdomadas; postea ejus nova cupido incesset; ac Phaedri fabulas praelegit magnâ cum pueri voluptate. vehementer delectabatur Legatione Canum caeterisque fabulis. Et hoc Phaedro quasi viam illi stemere voluit ad Terentium; cum in tota Latinitate non sit autor qui cum Terentio comparari rectiùs possit, quàm Phaedrus.