Latin
477
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 477
Unproofread scanNot analysed yet
Ne Graecam linguam negligeret, primam Aristophanis Comoediam, locis quibusdam omissis, exposuit. *Hujus lectionis magnam voluptatem cepit48 puer, ut semper illam reposceret, cumque in eâ esset, sibi in theatro inter histriones versari videretur. Comoediae, Ludiones, Histriones mirificè acuunt puerorum ingenium multasque ideas amoenas phantasiae sistunt. Non tollendae à studiis sunt amoenitates, alioquin ipse eorum amor peribit. ψ δ ἐ Jam libros Aeneidos Virgilianae illi ostendit, argumenta singulorum librorum strictim priùs enarrans, &in mappa Geographica Aeneae iter ostendens. Adjunxit etiam mappam Italiae antiquae, repetutque Eutropium &Victoremusque ad Tiberium, quoniam nominum multorum 6. Aeneidos mentio recurrit. Quae cum quasi per ludum jocumque fierent, &Aristophanis Fabula Plutus absoluta, Fabulam Nubes incepit omnemque Theatri veteris faciem illi ante oculos posuit. Hinc ad Virgilii Aeneida accessit, quae puero 49 longè difficilior Iliade visa est; nam versus Homerici fluere ipsi naturali quâdam facilitate prae Virgilianis videbantur. Quod pueri judicium Pater miratus, exhortabatur tamen illum ad lectionem Virgilianae Aeneidos, cujus versus duriores tantùm ob duritiem linguae Latinae viderentur. In praelectione ipsâ se notaturum loca promisit, quae magis minusve placerent, unde postea ipse judicium formaret: quare Virgilius difficilior videretur. Post sectam Aristophanis Comoediam, Nomina &Verba Graeca secundum dialectos tepetiit: Quâ repetitione semper opus esse ait, ne memoriâ excidant, quae semel didicimus. Interea Iliada Homeri ad librum vigesimum sine ullâ notabili difficultate continuavit. Varietatis gratiâ Terentii Fabulas his subjunxit, omissis Prologis, qui cumciliores sunt; &paulisper sepositis Graecis autoribus, ut adeò brevi temporis spatio absolverit Terentium &Amphitruonem Plauti: ex quâ unâ Comoediâ plus se voluptatis, quam ex omnibus Terentii, accepisse ajebat. Brevem quoque Chronologiam à Trojae exnugnatione ad finem Imperii Tiberiani in ejus usum delineavit, unde quaestiunculas minutas ad Eutropium &Justinum ipse formavit, Paterque illi proposuit: e. g. Quot anni intercedunt inter Darium &pugnam Marathonicam, utque ad natum Christum? Quot à pugna navali Salaminia ad Alexandrum? Quot ab Epaminonda ad Jul. Caesarem? Prae caeteris memoriam illi fixam esse voluit in sextâ Olympiade &Urbe conditâ, primo, secunO0O 3 Polyhist. Literat. Lib. II. secundo, tertio bello Punico, tribus magnis bellis Civilibus, Nativitate Christi.