Latin
DE BIBLIOTHECARIIS ET NOTITIA
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 48-3
Unproofread scanNot analysed yet
Qui naturae rariora collegerunt, sub nomine Museorum illa publicarunt, quorum enarrationem universalem instituere voluit Croix de la Maine, teste Ludovico Jacobi, Tr. de Biblioth. p. 674. quae ut puto unà cum ejus Bibliothecâ universali, quam moliebatur, periit. Extant integri de naturae rarioribus libri Calceolarii, Septalii, Aldrovandi, de quibus in physicis plura. Multa talia muséa notavit Ludovicus Jacobi in Tractatu de Bibliothecis &in Itinerario suo Monconisius. Est &Italus aliquis, qui Museorum &Cimeliothecarum integram historiam promisit. Sed de his suo loco. Procedimus ad Bibliothecas ipsas, quas accuratiùs nosse Bibliothecarius, id est literatus ac Polyhistor, debet. Cùm enim omnis doctrina vel per mortuos, vel per vivos magistros propagetur, vivi facilè intereant, mortui immortales sint, nec nisi per ipsos vivos magistros habeamus, necessaria illarum cognitio est Polyhistori. Tenenda ergo est omnis historia bibliothecaria, quae his praecipuè absolvitur capitibus (1.) Cognitione Bibliothecarum prisci novique temporis, quae olim extiterunt, hodieque supersunt, publicarum, privatarum. (2. )Autorum, qui libros recensent, collectione &collatione diligenti: *Et quidem quod ad primum attinet, praemonendum est, insanire illos, qui rei Bibliothecariae studium vituperant &dissuadent, è quibus Claudium Verdierum nomino, Antonii filium, hominem propemodùm insanum, qui in censione Autorum, audaci, ridiculâ &stultâ [nam in omnibus etiam optimis quaerit, quae notare possit) p. 168. miserâ planè &jejunâ declamatione, omnem curam Bibliothecariam, ut rem inutilem, stolidis ac ineptis rationibus damnat. Non est operae pretium nugis illis immorari: sunt enim non sani hominis verba, sed furentis μεμεθυσμένα ῥήματα. Extremum dementiae argumentum est, omnia quae exquisitioris judicii Viri aut invenerunt aut approbarunt, improbare. Ex hoc libro, ut ex ungue Leo, aestimari voluit, aestimanda ex unguiculis felis literaria. Sed mittamus hominem, &quod res est agamus. *De Bibliothecis antiqui novique temporis in universum aliqui scripsere, sed ita scripsere, ut multa aliis post se commemoranda relinquerent. Sumsit sibi argumentum hoc tractandum Ludovicus Jacob. Carmelita, cujus jam saepiùs mentionem fecimus. Post illum Lomeierus, Gallesius, de quibus singulis peculiari capite judicium nostrum exponemus. Proposuerat quoque idem sibi argumentum Josephus Maria Suaresius, Vir doctissimus, cujus illa τῶν βασιλικῶν notitia historica extat, referente Ludovico Jacobi. Tr. Biblioth. c. 87. p. 613. cum quo ille communicaturum se promiserat, quae in opere illo affecta habebat. Verum negotiorum mole oppressus non potuit extremam huic labori Cap. VI. de Bibliothecariis ¬itiâ Bibliothecaria parandâ. bori manum admovere, neque quicquam earum chartarum ad Ludovicum Jacobi pervenit. Qui ab ovo Bibliothecarum historiam ordiuntur, cum ipsis mundi nata15 libus, cumque ipso Adamo natam librorum scribendorum originem ajunt.