Latin
DE BIBLIOTHECARIIS ET NOTITIA
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 49-2
Unproofread scanNot analysed yet
Certum est jam ante diluvium fuisse aliquam rationem conservandae rerum memoriae. Nolo hic adducere, quae de Adamicis literis ac monumentis nobis narrant Rabbini* Columnas à Setho fuisse positas ajunt, quibus ar 16 tium principia fuerunt exsculpta, quarum alteram suo tempore in Syriâ superstitem fuisse Josephus Autor est lib. 1. Antiqu. Judaic. c. 4. Quod enim ab Adamo ipso duas tabulas confectas quidam existimant, quibus scripserit initia creationis, lapsum hominum &promissionem divinam, atque has tabulas existiment tanquam templum fuisse, certi loci signum, in quem solitus esset convocare suam Ecclesiam, &ubi sacificia facta sunt, &recitata doctrina, illa cum nullo autore certo dicantur, meritò inter conjecturas refert Cl. Boeclerus Exercitat. in Joseph. Antique Judaic. ubi de Inventoribus primis artium, quarum apud Josephum mentio sit, disquiritur. Jam ante diluvium in Respublicas coaluerunt hominum societates: nam agnoverunt antediluviana Imperia Chaldaei vetustissimi, &recensentur eorum nomina à Beroso &Apollodoro, quod fragmentum Eusebio inseruit Scaliger. Sunt &Aegyptiorum &Arabum Monarchae ante- diluviani, de quibus vide Rupert. Obs. in Besold. Synops. c. 2. p. 16. &Marsham. in Can. Chronologici προκατασκεωῆ. Ac distinguitur totum illud tempus εἰς χρόνον ἀβασίλευτον καὶ εἰς χρόνον βασιλέων, tempus se. illud, quo nulli erant Reges, cum inter familias adhuc subsisteret Imperium, &illud, quo regnatum fuit. Non ergò verosimile est, per tantum temporis spatium, totque annorum decursum, sine memoriis rerum actarum fuisse homines. Fuisse libros vel ex Judâ Enochi librum citante discimus. Ideoque &libri in unum collecti fuere. Quod ad Enochi librum attinet, varia sunt incertaque omnia, quae de 17 eo memorant: nam quae hodiè supersunt fragmenta, nemo facilè genuina credet, de quibus legi possunt, quae habentur apud Bangium in Coelo Orientis Exercit. 1. Cun, lib. 3. de Republ. Hebr. c. 1. Drusium in Henocho. Dorscheum in dissertatione de Prophetia Enochi. Hackspan. Disp. de Daemonum Angelorumque nominibus. Maderum de scriptis &Bibliothecis Antediluvian. Schotanum in Bibliothecâ Hist. Sacrae de prim. mund. aetat. p. 83. &seqq. Heideggerum in Historiâ Patriarcharum Exerc. 10. ubi νοθεία fragment. quod Scaliger ad Eusebium produxit undeeim argumentis ostenditur. Memorantur autem libri ab Enocho scripti diversorum argumentorum. Est Propheticus, est &Physicus, quem apud Aethiopes in Regno Reginae Sabae extare Abyssinâ linguâ testatur Genebrardus Chronol. p. 14. *Guilielmus Postellus, in libro de Originibus seu de variâ &po-18 tissimùm Orbi Latino incognitâ aut inconsiderata historiâ, in quo totius se Orientis mysteria proditurum minatur, super Noachi &Henochi libris, sed ipsi non inspectis, ex interpret. Sacerdotis Aethiopis, novas &inauditas sententias fundat.