Latin
E ORAIUQU SCHOLASTICO
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 486
Unproofread scanNot analysed yet
In Ordine quinto, Anno vel 10, vel 11, sex primis mensibus semel quotidie ex Graecae linguae praeceptis Grammaticis quid proponere jubet; sequentibus tribus mensibus paucas facilesque Aesopi fabellas Graecas; &postremo trimestri Demosthenis Orationes Olynthiacas. Secundâ hora in Officiis Ciceronis, si priores libri sunt superiore anno absoluti, versabitur. Tertiâ vel Georgica Virgilii, vel Oratio aliqua Ciceronis explicabitur. Quarta scripturae &compositioni relinquitur, ita tamen, ut libri de ornamentis orationis scripti, quae è Ciceronis libris Rhetoricis sunt petenda, conjungantur. De Elocutione enim prius, quam de inventione laborandum. Verborum copia tum comparanda, &sententiarum formulae cumulandae. In Ordine quarto anno vel 11, vel 12, informationis quinto horis duabus alternatim cum Cicerone Demosthenem, cum Virgilio Homerum jungit. Tertiam primis sex mensibus Grammaticae Graecae impendit. Quartâ cum styli exercitiis praecepta Herenniana &partitiones Cir ceronis jungit. Neque sine ratione Ciceronis libros caeteris compendiariis libellis praefert. Addit illis Salustium &Plautum, ubi tempus supererit. Atque hîc prolixè de ratione resolvendi orationes, &colligendis phrasibus agits quâ de re singularem quoque librum conscripsit, &nos alibi plemùs. Interserit etiam quaedam de commentationibus, quibus adsuescere pueros maturè vult. Argumentum illis ad narrandum, aut probandum, aut amplificandum proponit, spatium dat, eâdem horâ, quâ docendum erat, ad cogitandum, ut, quod antea scriptum adferre consueverant; id jam meditatione atque cogitatione comprehensum pronuncient. Quod exercitium sanè praeclarum est, &promptitudinem aliquam in dicendo &cogitando efficit, magno postea usui futurum, ubi ad rem ipsam &negotia vitae civilis ventum est. In Ordine tertio, Annovel 12. vel 13. praecepta Rhetoricae Dialecticis jungenda suadet, Ciceronis Topica &Aristotelis Dialectica, Demosthenis &Aeschinis adversarias orationes explicandas: Commentationes continuandas, &partes integras sumpto ad cogitandum tempore, oratione Latinâ memoriter dilatandas, tum scilicet, cum domo reversi fuerint. Ad Livium etiam nunc progredi in Historiis vult. In Ordine secundo, Anno 3vel 14 Demosthenis orationem pro Ctesiphonte explicari, dialectica praecepta ex Aristotele contmuari eâdemque horâ dialogum è Platone &Cicerone velut in exemplum proponi suadet. Partitionibus Oratoriis scribendo &commentando insistendum, &ad firmius judicium omnia exigenda. In ordine ptimo, anno scilicet 14 vel 15 viam ad primas artes maximasque disciplinas aperit adolescentibus, repetitis tamen priotibus, atque sic bena praeparatos arad Academica fludia transmittit. *Explicatiùs singula postea deducit in Epistolis illis Glassies, quas ad singalorum Ordinum vel Curiarum praefectos scripsit, additis tum novis praeceptionibus, tum exemplis. Multa huic de ordine in vocabulis discendis servando, de volumine sententiarum per periodos digestarum, de Ephemeridibus faciendis, de modo explicandi epistolas Ciceronis, de formulis sententiarum pro stylo exercendo, de carminum, exemplorum volumine, &pluribus aliis utilia monentur.