Latin
E ORAIUQU SCHOLASTICO
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 487
Unproofread scanNot analysed yet
Praxin ulteriorem in Schola Laringanâ exhibet. Quae omnia egregia sunt, optimoque consilio instituta. Sturmianis consiliis meritò accenseri debent Caseliana. Nam in variis striptis rem scholasticam Caselius, quâ potuit diligentiâ, emendandam ornandamque suscepit. Extat ejus libellus similis cum Sturmiano tituli de ludo literario rectè aperiendo, in quo pleraque cum Sturmianis conveniunt, nisi quod Sturmius majori ἀκοιβεία in operarum scholasticarum partitionibus usus sit, *Primùm in infantibus pronunciationem literarum &calligraphiam majori, 23 quàm fieri solet, curâ tractandam suadet. Grammaticam ille simplicem, quae in solis nominum &verborum inflexionibus &exiguis regulis syntacticis consistat, requirit, caetera ab usu &lectione discenda suadet, adhibitis tum in consilium uberioribus commentariis Grammaticis. Interpretationem planam &perspicuam praescribit, sermone germanico Latino, pro puerorum capacitate, citra commentariorum prolixitatem, quos tamen veteres &novos perspectos Magister ipse habeat. In interpretatione moralia immisceri vult, ut eorum idea animis teneris maturè haereat: Quam ad rem Terentium, ac praecipuè Horatium laudat. A Cicerone prima sermonis lineamenta potius, quam à quopiam alio ducenda praecipit, à loquendo tamen abstinere tirones jubet, ne purum sermonem corrumpant. Sermones quosdam &Dialogos, sed ductu praecentoris, Latinâ linguâ instituendos; Declamationes intempestivas fugiendas suadet. Carminum modulatio ex usu potius &lectione, quam praeceptis operosis, illo judice, discitur. Ad Graecam linguam hinc tironem suum vocat, è lectione potiùs, quam praeceptis multis, hauriendam. Scriptionem non suadet, ob magistrorum imperitiam &nullum ejus linguae usum publicum: Tanti enim non esse, ut quis impuro sermone Graeco scribere discat, cum de puro desperandum sit. *Hebraeam ad Academias reji– 24 cit, Logices &Dialectices praecepta vel ad Academias differt, vel summa tantùm eorum rudimenta proponi vult. Neque enim in hoc suo Iudo Disputatores vel Sophistas formabit discipulos, neque vitio hoc magistris vertendum esse judicat, si non magnam Logices scientiam habeant, quae maturius judinium requirat. Eventurum ut vel, quae prima jacta sunt in nis fundamenta, hinc in Academiis sint abjicienda, &majore molestiâ dediscenda, vel nunc humanitatis studia segniùs tractentur. In Rhetoricis compendia primum proponit, &ex Aphthonii progymnasmatibus aliquid. In Musicis exerceri pueros vult; in Mathematicis quoque quibusdam, ut Arithmeticâ &Geometriâ, primâ statim aetate, etiam linguâ Germanicâ, si haberi possit, qui puteros pueros illa doceat. Nam his studiis quoque apud veteres pueri exercebantur. Est &Nicodemi Frischlini consilium non spernendum de ratione instituendi puerum ab armo aetatis fexto &septimo ad annum usque decimum quartum; ita ut praeter duas aut tres maternas linguas etiam Latinam discat rectè loqui &scribere, Graecam verò mediocriter intelligere: insuperque rudimenta Dialecticae &Rhetoricae ad usum scribendi conferre, &primo quidem anno puerum docet, ut rectè literas legat &pingat; secundo initia Etymologiae, &è suo Nomenclatore usitatiora nomina non solum inflectere, sed etiam intelligere, &praecipuas loquendi formulas docet, simulque ad Syntaxin praeparat.