Latin
E ORAIUQU SCHOLASTICO
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 488
Unproofread scanNot analysed yet
Tertio &quarto anno reliqua Etymologiae praecepta &praecipuas regulas Syntaxeos, unà cum declinationibus &conjugationibus Graecis simplicioribus tradit, usum quoque mediocrem Latinae linguae è Dialogis sacris &selectioribus epistolis Ciceronis comparandum docet. Quinto anno reliqua praecepta Latinae, &praecipua Graecae Syntaxeos (quae conjungi semper ob affinitatem vult) tradit, unà cum reliquis declinationibus &conjugationibus Graecis, &ex brevissimis Prosodiae regulis carmen retexere docet, &insuper ex Cicerone &Terentio laudabile scriptum conficere Sexto anno praeter exercitationem Graecae &Latinae linguae ad rudimenta Dialecticae &Rhetoricae manuducit, &ad perfectam istarum artium cognitionem praeparat. Quae Frischliniana informandi ratio cum Holtzlini methodo quodammodo convenire videtur, qui &ipse sex annis scholastica absolvit studia. Minori annorum numero Castar Scioppius contentus est. Is enim in Consult. 3. de Scholar. &Studiorum ratione quatuor tantùm annos requirit, quibus non modò Latinam linguam probè intelligant, &cum Grammaticae regulis tum doctorum consuetudini congruenter Latinè scribant, sed etiam Logicam, Rhetoricam, Physicam, Metaphysicam, hoc amplius autem Ethicae &Politicae elementa addiscant; sic, ut idonei sint, qui Professoribus Academicis, Philosophiam, Theologiam Jurisprudentiam &Medicinam docentibus, 27multò, quam alii, melius &fructuosius operam dare possint. *Verùm ista in homine provectioris aetatis vel saltem adolescente effici quodammodo posse non negaverim; in pueris, quorum ingenium iis studiis aptum non est, ut fieri possit, vix concesserim. Ut enim in linguis forte compendia quaedam cum pueris institui possint, in scientiis verò maturiore judicio opus est; praesertim in Ethicis &Politicis, quorum idoneos auditores esse juvenes negavit Aristoteles. In linguâ Latinâ addiscendâ compendiosiorem sibi viam invenisse visus est Wolfsgangus Ritichius, quae non contemnenda quidem videtur, modo ejus peritiae &patientiae Praeceptorem quis nancisci possit, quam ille requirit *Primùm vernaculam aliquam Linguam praesupponit, quâ animi sui sensa 29 commodè exprimere puer possit, hinc in linguâ Latinâ puerum informaturus literas docet tum scriptione, tum vivâ voce, earumque potestatem explicat, pronunciationemque exprimit, earum postea connexionem &Syllabisationem tum vivâ voce, tum scripto ostendit: Quibus peractis, statim in manum autorem idoneum sumit, sed unicum, e. g. Terentii Comoedias.