Latin
DANIEL GEORGIUS MORHOFIUS
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 5-2
Unproofread scanNot analysed yet
Verum ignoscet mihi, qua est humanitate, haud gravate, ni fallor, Vir Celeberrimus, quod desiderio isti suo ab aliis distracto laboribus, nec hactenus sit satisfactum, nec jam satisfiat, sed Palma ista Theologo in Literatura elegantiori versatissimo, HENRICO MUHLIO, communi utriusque Amico, ac Morhosii non Discipulo solum γνησίῳ, interiorisque admissionis domestico, sed &in Professione Kiloniensi Poetica Successori, quem Vitae Laborumque Praeceptoris moliri Historiam, ipsemet paulo post (10.) ex Epistola ejus ad se A. 1692. exarata, significavit, relinquatur. Cujus Meletematis sui Editionem ut Vir Summe Reverendus, de Manibus jam ante Morhofianis venusto Poemate Elegiaco, iis sacro (quod Lipsiae An. 1691. (11.) seorsim prodiit, deinde vero, sub Libri III. Polybistoris Literarii initium, Lubecae Anno 1692. ,&in Dissertationum Academicarum atque Epistolicarum Nostri Appendice (12.) . Hamburgi A. 1699. est recusum), praeclare meritus, maturet, serio eum obtestor. Lenient interim ejus expectationem Schediasmata breviora, partim Biographica, partim Encomiastica, Viri Summi memoriae à Tanti Nominis Cultoribus, intra Undecennium hoc, a morte ipsius elapsum, consecrata. Hos inter agmen ducit ipse Cl. Tenzelius, cujus Narratio de Morhosii Vita, &in Literas Meritis, compendiaria, ex Henr. Muhlii Epicedio modo laudato, &Epistola ad se Familiari, sermone collecta Germanico, bimestri post obitum τοῦ μακαρίτου tempore vix elapso, in Dialogis Anni 1691. Menstruis, M. Septembri (13.) ,lucem aspexit publicam. Anno sequenti 1692. ,MATTHIAS HENRICUS BURCHARDUS, Slesvicensis, Georgii Henrici, Antistitis Regii Segebergensis, Viri eleganter docti, nobisque olim amicissimi, Filius haud degener, sed morte immatura ante quinquennium extinctus, in Nundinarum, sive (uti ipse, ad Nomen Vernaculum Umbschlag alludens, has appellat) Vertumnalium Kiloniensium Panegyri Anniversaria, XIV. Kal. Febr. Oratiuncula Praeceptorem defunctum Panegyrica celebravit haud ineleganti, istique, triennio post (A. 1695.) ,Lubecae, &feorsim (14. )excusae, &Secundae Trium priorum Polybistoris Literarii Librorar Editioni adjectae, Laurus Cimbricae Arescentis, ad Busta Morhosii sparsae, stussm praefixit. Novissime, A. 1699. ,in Voluminis Dissertationum Nostri Academicarum atque Epistolicarum, Junctim Hamburgi publicatarum, Appendice (15.) ,Vitae Morhosii prodiit Historia, ab ipsomet MORHOFIO, continua narratione, ab Anno Natali 1639. ad 1671. ,sive aetatis tricesimum secundum, perducta, sed Editioni, uti credo, haud destinata. Adjecit isti Amicus Autoris Ἀνώνυμος (quem Bibliotheca Morhosiana sorulos ac schedas fere omnes diligenter excussisse, Job. Burch. Maji testatur Praefatio, Studiosum autem Juris fuisse Veteranum, &τοῦ Ma(9.) in Dialegis Menstruis Germanicis, M. Jan. A. 1692. ,p. 63. τοῦ Μακασίτου per annos compiures domesticum, ab aliis accepi) Continuationem suam, ad A. usque 1691. (qui Nostro fuit Emortualis) laudabili pertextam diligentia, nisi quod Ordinem subinde magis concinnum, &delectum accuratiorem, desideres. Subjunctus est utrique (16.) CASPAR. THURMANNI, Rostochiensis, J. U. D.