Latin
DANIEL GEORGIUS MORHOFIUS
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 6-2
Unproofread scanNot analysed yet
&Consiliarii olim Saxo-Lauenburgici, Recensus Scriptorum Morhosii, ac Judiciorum, quae de Autôre pariter atque istis Viri Docti tulerunt, honorificorum, laudabili sane instituto, sed parce nimis, quod Elogia attinet, ex solis ferme Actis Eruditorum Lipsiensibus, Dialogisque Tenzelianis, ac paucis aliorum Scriptis, deprompta, congestus, cuique, e Prolegomenis hisce nostris, haud exiguum forte accedere poterit Auctarium. Mentionem etiam aliquam meretur quae eidem Dissertationum Academicarum inserta est Appendici (17. ),Sylloge locuples Carminum Adoptivorum, quibus Collegae Rostochienses ac Kilonienses, Amicique alii, vel de Titulis ac Dignitatibus Academicis Nostro sunt gratulati, vel in Nuptiis ejus, ac Filiorum Natalibus, Applausum, in Uxoris autem funere συμπάθειαν suam, testati, vel Scriptis, ab illo editis, hederam suspenderunt, vel obitum tandem ipsius, Orbi Literato luctuosum, deplorarunt. Suggerit enim &ista, quae Historiam Vitae Nostri illustrant, cujus σκιαγραφίαν brevem, ex hac Dissertationum Anpendice, eodem quo illa prodiit, Anno 1699. ,LIPSIENSES quoque in Actis Eruditorum (18.) ,Literatis exhibuerunt. Horum nos exemplo, in Vita eadem exponenda, ipsius potissimum Morhosii Biographiam, ejusque Continuationem sequemur ἀδέσπατον, ac utriusque narrationes observationibus subinde nostris augebimus atque illustrabimus. Natus est MORHOFIUS Wismariae, Urbe Ducatus Megapolitani vetusta ac munitissima, Portuque insuper egregio &Commerciis maritimis praesigni, Anno Aerae Christianae Vulgaris 1639. (non 1636, quem Celeb. Tenzelius (ig) perperam substituit), diemque Sextum Februarii, Romanis olim nefastum atque inauspicatum, ortu suo, &Patriae, &Orbi Literato, faustissimum reddidit atque auspicatissimum. Natalem hunc, cum Socrate, Alexandro) sagno (cui idem Emortualis etiam fuisse traditur), Friderico Wilhelmo, Electore Brandeburgico, hujusque Primogenito, Carolo Aemilio, sibi communem, Heroumque proimde, &Bellicorum, &Literariorum, foetura jam olim illustrem, ac ab Atheniensibus praeterea, Graecisque coeteris, ob victorias crebras a Persis eodem reportatas, inter fortunatissimos relatum, Ipsemet, ductu Aeliani (20.) ,quatuor celebravit Carminibus, ad Principes Brandeburgicos, paulo ante laudatos, Genethliacis. Quae cum prolixiora sint, quam ut huc possint a brevitatis Studioso trans. transscribi, in Operibus Autoris sui Poeticis (21.) ,ab Elegantiarum hujusmodi Amasiis, evolvi merentur ac perlegi. Patrem habuit Joachimum Morhosium, Notarium Publicum, Senatuique Urbano a Judicii Inferioris Secretis, tenuioris quidem sortis Parentibus in Marchia procreatum Brandeburgica, sed probitate pariter atque doctrina conspicuum; Matrem vero Agnetem, Daielis Hintzii, Mercatoris honesti, Filiam.