Latin
DE CURRICULO. ACADEMICO
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 500
Unproofread scanNot analysed yet
Non est enim, ut vel in sutoria puer momento magistrum aquet: nec hic serat illum sibi obloquentem in arte tam vili: quin dicto sibi audientem esse jubet; interrogandi fortè ci potestatem faciat, si humanior sit. In paulò honestioribus diu docent, diu exercent alumnos; nec iis judicii partes infimas permiteunt. Sunt prosectò adolescentum opiniones nihil aliud, quam vigilantum somnia. Res enim ipsas nec oculis nec animo viderunt; mens in ea aetate imbecilla, usus rerum nullus. Hoc igitur efficitur, ut ab initio de rebus non cognitis, nulla explorata ratione controvertentes, ad veritatem nunquam perveniant; sed vel semper, quicquid sit, de quo agitur, animo haereant, &à quovis facilè huc illuc, non jam rationibus, sed verborum flabellis impellantur, aut opiniones, vel ab aliis acceptas, vel à se excogitatas, ita mordicus teneant, ut nullis rationibus; quantumvis certis &evidentibus, ab iis se dimoveri patiantur, sed valeant etiam volubilitate linguae tueri. Dum enim non tacent, etiamsi ad rem nihil dicant, se superiores esse &ipsi existimant, &habent sui similes, qui assentiantur. Debet &inter studia παρασκευαστικὰ suus mathematicis nonmullis disciplinis locus assignari, praecipuè Arithmeticae &Geometriae, quae ingenium ita acuunt, ut eos ferrum: Logicae doctrinae vel ideo subsidio est, quod ars demonstrandi nullis aliis exemplis quam geometricis pleniùs declarari atque ob oculos poni possit. Animum quoque in rebus apprehendendis certiore viâ ducit, ut non facilè ad falsa declinet. Sunt enim in multis rebus nescio quomodo ἀπαίδευτοι &ἀναίτιοι, qui planè ἀγσωμέτρητος sunt, ut pueriles saepe errores &cuivis palpabiles prodant. Quantum haec studia efficaciam in ingeniis excitandis habeant, testatur Caselius in libro modo laudato: Vidi, inquit, quos stupidos diceres, tanquam è profunda voragine emersisse, praesidio Geometriae. Numeris quantum tribuerint veteres, nemini incognitum est, &eo in loco pluribus persequitur Caselius. Historiae tanta ad omnem doctrinam utilitas est, ut sine illâ nihil planè effici possit. Ejus plenior cognitio habenda est, non tantum illius, quae Politicae fundamenta substernit, sed &illius, quae ad Theologiam, &ad omnes scientias manuducit. Historiae omnia penè debemus, quae sciri possunt: nam qui ἰστορούμενα cujuscunque doctrinae accurate novit, plus omnibus in illa magistris sapit. Eâ de re pluribus egimus lib. 1. ubi de fructu Historiae literariae disseB9ruimus. *In his se disciplinis exerceant juvenes, his illi studiis incumbant, atque ita incumbant, ut ex earum fontibus non tanquam canes è Nilo hausisse videantur. Et illae quidem omnibus, ad quodcunque se vitae genus verterint, exhauriendae sunt. Qui Theologiae, qui Jurisprudentiae, qui Medicinae operam daturi sunt, praeter haec, in Metaphysicis, Ethicis &Politicis, Phyficis, non levi industriâ versari debent; Sunt enim illae quasi radices, è quibus caeterae propullulant, ac in ramos fructusque diffunduntur.