Latin
DE CURRICULO. ACADEMICO
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 501
Unproofread scanNot analysed yet
Est verò in illâ palaestrâ aliquot annos sudandum, donec firmo latere lacertisque validis in majori te theatro athletam sistere possis. Non possum probare illum, qui passim in Academiis viget. morem, quo 20 tres quatuorve disciplinae intra anni tempus levi aliquâ percursatione absolvuntur, specioso Pansophiae titulo. In quibus suscepta tumultuaria opera sufficere videtur ad Facultates, ad quas illico transitus fit. Et hi quidem omnino praemeditati ad eas accedere sibi videntur, satis se jam Philosophiae praesidiis instructos rati, cum aliquot in singulis disciplinis vocabula memoriâ comprehenderint. *Nam sunt, qui &hanc operam nimis sibi mole-21 stam aspernantur, &statim supervacaneo hoc ac inutili studio relicto ad metam properant, ne quid temporis sibi pereat, vel cathedram sacram vel Reipublicae subsellia occupaturis. Quo fit, ut, cum imperiti vel semidocti ubique primas teneant, verè doctis ac prudentibus vix in tertiis subsistere liceat, aut illi aeternùm exulare jubeantur. Quid hinc Scholis, quid Ecclesiis, quid aulis expectandum sit, facilè prudentes intelligunt: nam barbaries tandem, exclusa in perpetuum verâ sapientiâ, dominabitur. Paulatim etiam in hos mores publicâ ®iâ viâ itur, dum honorum gra22 dus, quondam adeò sanctè habiti, &in eos tantum collati, quos ardens ac aethera virtus evexerat, nunc quibusvis, qui vix prioribus labris degustarunt doctrinam, quam profitentur, ut has ostentent ad populum phaleras, suspenduntur. De Gallicarum Academiarum moribus vide, quae Menagius scribat epistolâ illâ, quam Amoenitatibus suis Juris praemisit: Bene hodie, inquit ille, cum Jurisprudentiâ ageretur, si ejus studio triennium, ut aetate Cujacii, impenderetur. Sed, ô tempora! ô mores! non triennium, non trimestre tempus, vix triduum ei impenditur. Citatis equis uno die urbem Aureliam petunt Juris Candidati: altero, Licentiatus, quod vocant, ibi gradum sumunt: tertio, Juris Consulti Lutetiam redeunt; ut, quod joco olim de se Marcus Tullius, triduo se Jurisconsultos profiteri seriò velle videantur: Advocati quarto die fiunt: quinto, venia aetatis à Principe impetratâ, (quâ indulgentiâ nihil perniciosius esse contendo) Judices sine legitimo examine facti, de fortunis, de vitis hominum judicant. Reipublicae tam noxium morem à Petro Seguerio, Franciae Cancellario, Guillelmo Lamonione Senatus Principe, Dignysio Talonio, Achille Harleo, Hieronymo Bignonio, Regiis Triumviris, pro eo, quo in Rempublicam flagrant, amore, brevi emendatum iri speramus, quotquot sumus, qui notitiam boni &aequi profitemur. Imo emendare jam coeperunt: Audio enim Principis decreto &consulto Senatus statuum nuper fuisse, ne quis in posterum ad Licentiatus gradum, sine quo nemo Advocatus fieri potest, certè non debet, pervenire possit: nisi qui annum integrum in Academia celebri Juris studio posuerit: utque nemo, nisi qui quadriennium in foro versatus, voce aut scripto juverit Clientes, (est enim Ordo Advocatorum seminarium omnium Magistratuum) Judicum confortio adjungatur.