Latin
DE CURRICULO. ACADEMICO
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 502
Unproofread scanNot analysed yet
Benè fecerit Tiro noster, si aliâ ac securiori viâ incesserit, si studia illa παρασκευαστικὰ majore diligentiâ tractaverit: in quibus &ipsis saepe inveniet quod vitae civili magis idoneum reddat, &expeditius ad gloriam, honores, nominisque immortalitatem iter sternat: ad Facultates verò se applicans dimidium facti, qui tam benè coeperit, habebit; cumque alii in luto pulvereque repent, hi alis per sublime ferri videbuntur. De Doctorum officiis hîc solliciti non erimus. Si praeficiuntur muneri Professorio Viri omni doctrinâ instructi, omnibusque eo nomine spectati satis, illi videbunt, ne quid detrimenti capiat res literaria. Quae sint in Academiis professiones constituendae, quid in singulis publicè privatimque docendum, de eo prolixè egit Joannes Sturmius in Epistolis suis Academicis, quas Classicis suis subjunxit. Sed in illis &locorum &auditorum ratio habenda est. Non parum &hoc in Academiis viventi proderit, quod &Fortius Ringelbergius praecepit, ut, qui aliquos in disciplinâ progressus fecerit, alios suorum commilitonum, hâc parte philosophiae minus exercitatorum, erudiat, numerato etiam pretio, ut habeat, quibus praelegere possit. Oratores, Historicos, Poëtas, (Caselii idem hoc consilium est) vicissim legant, ita ut qui quo die interpretis munus gerat, meditatus accedat, caeteri ejus diligentiâ erudiantur. *Sapienter tamen idem addit: Hic adolescentulos moneo, ut non temerè, nec de aequalium puerili suasu aut insusurratione, sed de consilio docti viri audiant, quem audituri cunque sunt. Si qui ab iis, quae publicè docentur, abhorrentia, sive cum iis pugnantia promittunt, ad eos ne se applicent, ac perplexis &insulsis opinionibus, quam veritate imbui, &apud imperitos videri quam esse decti malint. Hoc enim agunt Sophistae, it ex inanibus doctrinae umbris &sapientes videantur, &compendiis suis 26 consulant. *Id veròeò diligentius cavendum est, quò proniores in φιλοναικίαν esse juvenes solent, qui solâ novitatis specie inducti nubem pro Junone saepe amplectuntur. Quanta è talium magistrorum, quanta è studiosorum φιλοναικίᾳ mala in Ecclesiam, Rempublicam totamque rem literariam incommoda promanarint saepe, dici vix potest. Vide Voglerum in dissertatio27ne de studiorum hodiernis corruptelis. Quare mihi potius placeret, salutaribus legibus huic obviam ire licentiae, omnemque illam novaturiendi libidinem ense resecare, ne pars sincera in eundem pruritum trahatur. Convenit enim doctoribus prudentibus, ut omnes in partes vigiles oculos circumferant, ne quid stolidioris vel pestiferae doctrinae serpat ac paulatim ani28mos inficiat. Neque Magistratus hîc cessare officium debet. *Non malè suis rebus quaedam Academiae consuluerunt, quae veteres Peripateticae Philosophiae terminos movere prudenti instituto prohibuerunt. Quod etsi quibusdam asperum nimis &durum videtur, qui libertatem philosophicam semper crepant, sciant tamen illi, publicam philosophandi formam necessariò tenendam esse, quae in praecipuis partibus ita ab Aristotele adaptata est in Logicis, Ethicis, Politicis, Rhetoricis, ut non facilè emendari possit. quidem in Physicis principiis ejus doctrinam publicam repudiandam existimem, supplendam tamen novis illis inventis, cumque iis quodammodo conformandam: Quod feliciter à nonnullis tentatum est. CAP. XII.