Latin
DE EXERCITATIONIBUS IN SOLUTA
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 514
Unproofread scanNot analysed yet
Pici Mirandulani, Petri Bembi, Jacobi Omphalii, Joannis Sambuci, Gerardi Joannis Vossii, de eodem argumento libri: de Terentianâ imitatione Michaat Ferrerus; de Ciceronianâ Stephanus Doletus, Henricus Farnesius; Andreas Schotius in Tullianis Quaestionibus, Christophorus Mylaeus, Laur. Palmurenus, &riostro tempore Cl. Sagitiarius scripserunt. Sed nostri instituti ratio non patitur, ut hîc praecepta cumulemus, quorum copiâ forte laboramus. *Plus in exemplis est, sine quibus omnia languent, nihilque proficimus. Quam ob causam Rogerus Aschamus, Reginae Elisabethae à secretis, magnus Sturmii amicus, &penè sosus in gente Anglâ Ciceroniani gustus, in epistolâ ad Sturmium, quae inter Maresianas appendices pag. 589. habetur, de exemplorum defectu in omni illâ praeceptorum sylvâ conqueritur; qui locus, ut hîc legatur, dignus est. Docere perspicuè &perfectè, quâ ratione Cicero vel Demosthenem vel Platonem imitatur, singularis, fateor, doctrinae, summi judicii &rarae laudis existit. Sed haec laus adhuc praeceptionis tota propria est. Aliud volo; plus requiro. Opifex nobis &Architectus opui est, qui separata conjungere, rudia perpolire, &totum opus construere artificiosa ratione noverit. Et illud, meâ certè opinione, hoc modo. Hinc Demosthenis locum, illinc Ciceronis produci cupio. Tum, digito Artificis, me primum duci volo ad ea, quae in utroque sunt aut eadem aut similima: Deinde, quae sunt in hoc addita, &quo consilio, tum, quae sunt commutata, &quo, ac quam vario artificio, sive id in verborum delectu sive in sententiarum forma, sive in membrorum circumductione, sive in argumentorum ratione consistaet. Nec uno aut altero exemplo contentus ero. Numerie multa, genere varia, ex Platone, ex Isocrate, ex Demosthene, &ex Aristotelè in libris Rhetoricis, exempla expeto. Eatior praeceptorem parcum esse in praeceptorum traditione, modo liberalem se &largum in exemplorum non solum productione, quod laboris est &diligentiae, verum etiam tractatione, quod est doctrinae &judicii, ostendat. Horum volumen, illorum paginam ipsam requiro. Nec mihi molestum erit, si eadem viâ &ratione Caesarem cum Xenophonte, Salustium cum Thucydide, Livium cum Polybio, Virgilium cum Humero, Horatium cum Findaro, &Senecam etiam cum Sophocle &Euripide conjungat: nisi forsan satius erit facere, quod hi prudenter faciunt, qui perfectè scribere volunt: haerent enim hi, &defigunt se totos in uno, &eo perfectissimo exemplò, nec se vel distrahi ad vania, vel deduci ad deteriora exempla libenter patiuntur. Tamen si carmen pangere vellem, nihil Virgilio divinius, nihil Horatio doctiiis, nihil possum progonere. Sed ad dicendi facultatem ipsum Ciceronem, si non solum tertè potissimum volo. Et dari mibi exemplum cipio, Ciceronem Imitatorem, non Imitatorem Ciceronis. Equidem amplectorunice. Ciceronis imitationem: sed eam dico &primam ordine, &praecipuam dignitate, qua Citero ipse Graecos, non qua Lactaniius olim, Omphalius nuper, aut qua multò felicius Cap. XIII. De exercitationibus in soluta oratione instituendis. licius quidam Itali, Galli, Lusitani &Angli Ciceronem, sunt secuti.