Latin
515.1 to 515.4
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 515.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Nam quisquis fuerit non solum diligens, sed etiam cum peritiis doctrina, tum prudens judicio observator, quibus vestigiis institit, &quos gradus facit ipse Cicero, dum Graecos sequitur, assequitur aut praecurrit, &scienter animadvertit, quibus in locis, &quâ ratione hic noster ipsis Graecis plerumque par, saepissimè superior evadit, is demum tutô &rectâ via ad imitandum ipsum Ciceronem perveniet. Qui enim intelligenter videt, quomodo Cicero secutu? est alios, perspicier ille longè felicissime, quomodo ipse Cicero sit sequendus. Haec ad Sturmium tum Aschamus scripserat, sed nondum editus erat integer Sturmii de Imitatione liber; in quo ille magnam undique exemplorum farraginem congerit. Fortassis &ipse in libro Anglicâ linguâ scripto pluribus exemplis illam de Imitatione doctrinam persecutus est. Titulus libri ita habet, in Catalogo Bibliothecae Oxoniensis mihi lectus (nam librum ipsum non vidi) The Schoolmaster, or the plaan Way of teaching children to unaerstand the Latin tongue. Lond. 1571. Ille verò à Sturmio subiilia exspectat pro hoc libro sup. Ita enim scribit in suprà laudatâ epistolâ: Mitte igitur, &quam primum mitte: ut Praeceptor meus, qui nunc est fere nudus &planè de formis, istinc aliquem elegantiorem mutuans amictum, nonnihil cultius vestitus, &inde superbior factus, in lucem audacius prodeat, *Superesset nobis Opus de Exemplis 19 Eloquentiae J. C. Scaligeri, in quo ille autores Latinos cum Graecis contulit, quodque ipsi à Paedagogo Petrocorio subreptum est; ut ipse Scaliger in Epistolâ ad Boëtium libro commentarii in Histor. Animal. Aristotelis praefixâ, queritur; minus nunc in illâ re laboraremus. *Nisi fortè quis nunc Rapi-24 num in Comparationibus suis aliquâ ex parte hoc confecisse existimet. Sed ille generali quadam censione contentus, ad singularia non adeò descendit, Memini &videre me in nescio quo librorum catalogo notatas Hartpigi Smi21 denstathi Observationes Oratorias ad Ciceronis dilatatam copiam refertas, &exemplis adjectis imitationi in dicendi usum utrumque notatas, Helmstadii Ann. 1594. in 4. editas; sed librum ipsum non vidi Autor ille magni suo tempore nominis, &ab Henrico Meibomio eleganti encomiastico carmine ornatus.