Latin
SYLLOGE
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 514-2
Unproofread scanNot analysed yet
Illis ego os, quoties tulit occasio, obturavi; neque persuadere mihi possum in re vel minima fuisse abs te peccatum, qui animum habes ad temporum &fortunae fulmina jamdudum obfirmatum; aut si quicquam remissius egisti, servasse te puto vires integras &latera Reip. ruinam minitanti, alio tempore magis profutura. Nunc ergo cum in illum statum res nostrae sint deductae, ut spei vix locus relictus sit, foris nos vellicante Gallo, domi infidias struentibus Catilinis, animum tuum extende, exprome istorum consiliorum thesauros, atque in id curam cogitationemque impende, quâ arte averti à Rep. extrema possint pericula. Haec tibi, ut est ad Reip. salutem honestissima, ita unica ad tuam gloriam, via. Nisi publico amore ductus haec scriberem, vix excusari posset mea audacia. Nunc verò cum his stimulis agitatum me ipse sentire possis, da operam, ut eidem à tuo ingenio profecti te fortiùs incendant stimuli; quo dignitatem, quae perse summa est, tam praeclarâ occasione ad posteros, &ultra omnia secula extollas. Vale. 13. Responsoria ad priorem epistolam, ex Ep. 4. lib 10 Ita plane est, ut scribis; viae omnes interclusae sunt, neque quisquam ad vos excurrere tabellarius per has viarum molestias potest, quo factum est, ut fileat inter nos literarum commercium, quod nullo tempore mihi tecum potest esse ingratum. Nihil enim profectò est, quod tui causa subire nolim: patent tibi mea officia, totus ego tuus sum, &in tui amorem tot me impellunt causae, ut vel sine literis tuis nominis tui memoria mihi semper in animo haereat, imò planè ob oculos merita tua versentur. De meâ itaque fide ne dubites, rogo, qui in te colendo patriam mihi constituerim sanctitatem: parebo tuis confilus, quae ut sunt prudentiae plenissima, ita affectum tuum omnibus numeris absolutum testantur. In utroque te admiror, qui, ut amorem mihi tuum declarares, prudentissimo consilio subvenisti; ut prudentiam ostenderes, bonae voluntatis quasi nuntio atque interprete usus fuisti. A me ipso, imò à bonâ mente abirem, si tuis ego monitis locum non relinouerem; ideoque vel sola voluntatis tuae declaratio animum nutantem confirmaret. At verò nihil dubito, nullâ in re haereo, eodem spes votaque mea collineant, quò tu respiciendum esse putasti. Quid autem esset, cujus gratia ab hoc proposito me paterer dimoveri? dudum ego tot fortunae beneficiis mactatus, cujus ego favorem ambiam? cujus lucri spes me illiciat? qui cum semper mihi honorem propositum habuerim, unum hoc bonae famae beneficium rebus meis addi posse sperem. Quicquid itaque meis movere potero viribus, id ut Reip. bono fiat, omnem operam curamque impendam. Scis, quanta fit sensuum &animorum nostrorum conspiratio: Nam vel absentem videre mihi videor, ac audire salutaria instillantem praecepta, quae quidem adeò tenaInsatenaciter animo meo insident, ut in tuis totus habitare consiliis videar.