Latin
SYLLOGE
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 555
Unproofread scanNot analysed yet
nae plebis rumusculos, non est, ut cures; non norunt illi, quid intus geratur, &secundum speciem rerum judicant, earum verò abditas causas non perrumpunt. Videbis aliquando, me rem omnem ita gessisse, ut non sit, de quo reprehendere me jure possis. Ego certè nihil impensiùs cupio, quam ut tibi virisque bonis mea placeant studia: placebunt autem, si Reip. illa sunt salutaria, &mihi ipsi non ingloria, qui post Reip. bona meo &amicorum honori secundas tribui. Vale. Suasoria ad aliquem Reip. caus à absentem, ut reditum in patriam maturet. ex Ep. 10. lib. 4. Quandoquidem apud nos silent omnia, dum ubique regnat armorum strepitus, atque adeò omnibus bonis hominibus obturatum os est, quas à me literas exspectes, nisi miseriarum plenas, "idianae calamitatis commemoratione querulas? Sed ne has quidem opus esset scribere, cum propediem oculatum te hujus scenae spectatorem fore inaudivimus. Quoniam verò ad te noster proficiscitur Theophilus, non sine literis meis dimittere volui, ut has tanquam monitrices haberes, quae de reditu in patriam maturando injicere cogitationes possent. Nemo in totâ urbe est, qui desiderium tui ampliùs ferat: implorat opem tuam ipsa Resp. atque ipsa haec senatus subsellia altâ voce te inclamare videntur. Venies ergo, si me amas, si rempublicam, si patriam non odisti, quae tuo nunc indiget consilio: neque obices tibi poni ab amicis potiùs patieris aut à negotiis non adeò necessariis; plura sunt domi custodienda, quam foris recuperanda. Non desunt fortè hîc, qui oculos tuos non ferunt, qui tuam absentiam in suum vertunt commodum. Non est, ut illorum suspicionibus &cavillationibus movearis. Tu potius id age, quod agendum tibi esse, ipsa honestas, ipsa officii ratio clamitat. Quod ii &rei familiaris curam non abjecisti omnem, etiam illa te movere poterit, &domum pertrahere. Ego certè mearum partium esse ratus sum, ut tibi statum nostrum proponerem, ut consilia ipse cum nobis capias, quid afflictis his temporibus nobis omnibus sit agendum. Vale itaque, &,si potes, advola. Responsoria ad Suasoriam de reditu, ex Ep. 4. lib. II. Frustra sim, si, quod alii facere solent, fucatis verborum lenociniis tua in me officia collaudem: faciant, qui per cuniculos &blandimenta favorem tuum ambiunt. Res ipsa certe loquitur, quo me amore semper complexus fueris, quae propria tibi perpetuaque fuerint adversus me studia. Imò, si recte te novi, ingrata auribus tuis accidet illa beneficiorum tuorum commemoratio: quae etsi sunt cumulatissima, &mihi quotidie ante oculos versantur, tu Aaaa 2 tamen tegi illa mavis, quàm in publicum produci.