Latin
EXEMPLA IMITATIONVM
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 526
Unproofread scanNot analysed yet
Citrùs enim mei ipsius, quam tui tuarumve rerum, quas diligentissimè curabo, mihi oblivio obrepet. 22 Praesagitio Quae mihi in mandatis dedisti, ea, quâ debeo, fide exsequor: &jam nescio quid mihi animus praesagit boni, fore, ut quam primum ad vota tua, imo supra illa, expediantur. In me, quod accredas mihi velim, mora non erit ulla: Id enim praedico tibi, habiturum te quidem aliquos, qui res tuas eâ, quâ suas, diligentiâ, neminem, qui majori quàm suis impendit, curaturus sit. 13. Dubitatio. Tene audiam potius, an me, dubito. Tu rebus tuis rectè curandis me praeficere vel non vis, vel non audes. Ego verò volo, &si me audis, tibi, ut mihi, quae vis, imperes, impero. Res enim tuas diligentius, quam meas, curabo. Amici non sumus, si tu, an imperes, ego, an faciam, dubitemus. Neque tu fidem meam in dubium, scio, vocabis, nec tuam ego fiduciam. 35. Ipquisitio. Nunc ego quaero abs te, quare alii potius, quàm mihi res tuas curandas commiseris: quando me vel infidum vel negligentem in reJustas bus tuis inveneris, qui plerumque à meis, quàm à tuis, sum omissior. certe conquerendi adversus te causas habeo, Actio constituetur. Tu mihi &reus &judex eris, nisi te ipsum condemnaveris, cave ne te condemnem. Centum enim epistolarum numerum solves, antequam te absolvam. aer. Interrogatio. Ain vero? Non te mihi gravem fore tuis negotiis? An hae amico, an te, an me dignae voces sunt? Qua tu mihi fronte id occinis? quo animo? an mea tibi fides suspecta? An tua ego unquam segniùs curavi? An meae sunt tot occupationes, ut tuis excludar? fuitne semper major apud me in tuis, quàm in meis rebus, sollicitudo? Quis obsequio, officiis, industria promtior? responde, si vires; defende te, si amicus. 26. Resonsio Visne ut in me negotii hujus moles recumbat? En Atlantem, qui ferat animo intrepido, nec latere infirmo. Vis hominem industrium, diligentem? En tibi, qui tua omnia ita geret, reget; gubernabit, ut nihil à te ipso ampliùs expectes. 27. Interpretatio. Amicus tuus sum, id est, res tua, Utere illâ, prout libet: verbo innue, occultos interpretabor sensus. Optimus amicus amici interpres est, i. e. omnia quae vult, ille volet alter, Manus alter alteri commodabit; ora, animos, res amici curabit, plus quam suas. 28. Occupatio. Ergone nullum fuit è tot negotiis, quae inter amicos quasi dividis, qui me admoveres. Jam scio, iterum veterem mihi cantilenam occines: Tot negotiis circumsideris, ac penè opprimeris, ac nova quaeris Nolo tuâ facilitate abuti, nolo nublicis detrahi, quae meis impendis tempora. Tu vero aufer mihi istas excusatiunculas. Non ita aulae servio, ut inservire amicis vel nolim, vel non possim. Totas citiùs dies, omnes, quae supersunt, horas, omnia momenta aulae &mihi eripiam, ut tibi tuisque rebus impendam.