Latin
EXEMPLA IMITATIONVM
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 527
Unproofread scanNot analysed yet
Aulam denique res suas sibi habere malim, quam, ut à tuarum mihi rerum cura sit discedendum. 29. Fictio. Quod rerum tuarum curam mihi imponis, gaudeo: committe huic homini omnia. Finge ex tuo ingenio promptum, alacrem, officiosumArgum me finge, qui centenis oculis invigilet. Briareum finge, qui centum manus ad opus tuum adferat: non fallam spes tuas &vota, mea etiam vota meumque genium fraudaturus, ut tua impleam desideria, tuae me accommodem voluntati. Finge denique novam aliquam mei in Te μεταμόρφωσηνς Sic idem tecum &plus, quam tu ipse, &cubiam &exequar. 30. Imaginatio. Jam videor mihi te videre morosum, meditabundum, circumspicientem omnes angulos, circumcursitantem omnes plateas, prensantem amicos, quos in negotio tuo expediendo consulas. Ad me non respicis. Quin dic, quid velis. Illud mihi Pythagoreum: ἀὐτὸς κφα, tibi erit αυτὸς ὀποίησε. Ni enim ego, quicquid tu dixeris, ita effectum dederim, ut ipse non possis accuratiùs, omnem apud te fidem decoxero. 31. Expressio. Ego tuas res non curem? Plus quam meas. Si Jovis quadrigas inscenderis, aut Diogenis accenderis lucernam, parem imalio fidem frustra quaeras. Manibus pedibusque saxum hoc tuum volvo. Si mihi centum linguae essent, centies haec tibi inculcarem; nihil esse, quod non tur causa cupiam. Si centimanus essem Briareus, vel centies effecta darem, quae semel tu facta cupis. 32. Prosopopaia. Si charta haec consiliorum meorum particens loqui tecum posset, quae vellem, candorem tibi nostrum vel ipso colore suo confessa desideria nostra panderet, quibus in obsequia tua rapimur. Si ipsa fides haec scriberet, me puto rebus tuis unicè commendaret. 33. Apostrophe. Agite ergo. Ite literae nostrae ad virum nostri amantissimum. Ite atque haec ei in aurem: Heus tu, si quid curatum velis, huic homini curandum da34. Ratiocinatio. Nulla mei tibi cura est. Quid ita? Rogas? Quia nullam mihi vis esse tui tuarumque rerum curam. Ego vero rogo te non solùm, sed &projure meo contendo, ut in earum partem me admittas; Debes enim, quia amicus: velle debes, quia fidei meae certus. Ejus puto non pauca habes specimina. Quid enim: Annon semper ita curavi res tuas, ut nec tu ipse diligentiùs? 35. Contlusto. Amicus meus es. Ergo fac, ut te videam, non nomine, sed Feci, inquies, juvi, quibus potui, re, opera, consilio Sed opere ipso talem. tuo bono, mutuus amicorum amor est. Ergo &reciproca sunt officia. Nisii enim respondere officiis me velis (cupio certe, quàm qui maxime) cum omnia mei causa agis, nihil agis, ac ipso beneficio es ingratus. 14 tirtunaa. Cum in omnibus &consilia &operam tuam requiro, it omnia agis mea, ut nec ipse diligentiam meam requiram. Ego vero cum tui causa omnia agere velim, ne minimâ quidem in re nostrum desideras officium. Ista quidem vis, aut, ut mollius dicam, fraus est. Heu quàm est miserum, ita viverè, ut, si vel maxime nolis, vivas tamen ingratus!