Latin
539
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 539
Unproofread scanNot analysed yet
Ne vero ipse &literis in te parcior, &in causis amicorum segnior videri possim, iterum de amicorum salute ago per literas; quorum tu causam agas, etiam atque etiam rogo; cavebisque quantum in te erit, ne mihi iterata hac commendatione acta sint agenda. De L. Egnatii negotiis inprimis velim cogites: nosti enim. quanti hominem amem, quanta sit nostra familiaritas; ut vel eo solo, si me ames, ad desideria mea implenda possis debeasque permoveri. Puta eundem esse eum, qui petit, &eum pro quo petit: nec tam illi tu hoc officium crede, quam mihi, exhibiturum; qui in re meâ non magis laborarem, dum laboro in re amici, quae etiam est è re mes. Fac ergo, ne inter solos nos dispereat amor noster &illaudato perimatur silentio, quod profectò fiet, nisi etiam aliis amoris nostri constantia summusque animorum consensus innotescat. Sit ergo L. Egnatius quoque inter illos, qui è facili tuo assensu cognoscat, quanti tu me aestimes: ne ille dubitet, se à me aestimari. Triplicem itaque amicitiam uno quasi solidabis &conservabis officio, tuam erga me, meam erga te, tuam atque meam erga L. Egnatium. Vide ne tam splendidam bene merendi occasionem praetermittas; quod te vehementer rogo. Exemplum X. ex epist. 75. lib. ejusdem. Perscripsi ante hos octo dies ad te de negotio amici, quod multis tibi nominibus ivi commendatum: quamvis propter silentium hactenus tuum vix, quid sperare habeam, constet. Peccare in amicitiam nostram quodammodo viderer, si bis peterem à te, qui vel ad nutum solebas esse promptus. Cum vero sciam, tantis te distineri implicarique negotiis, ut facilè non quidem amicitiae officia, sed illorum maturationem, memoriae possint subripere. iterum mitto has meas, quae aurem tibi vellicent; praesertim cum C. Aviani Flacci amor me ad scribendum adegerit, cujus causa nihil non tentaverim, &mehercule debeo. Quod si in memoriam haec tibi revocare attinet, quae nescire te recens tempus non finit, nosti quid praesens ego non solum tecum egerim, sed &quàm tu mihi humanissime responderis. Nec poteram facilè credere, abusse tibi ex animo argumentum Epistolae, quam de eo accuratè scripseram. Sed putavi tamen, me ejus commodis non vigilaturum, si aliquam scribendi occasionem praetermitterem, frequentiam literarum vocans in subsidium commendationis. Non poteram deesse amico, cuius preces mihi sunt imperia: quamvis in suspicionem me à te adduci posse videar, quasi indubium vocem eam, quam semper hactenus tam erga me, quàm erga alios, exhibuisti, constantiam.