Latin
540
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 540
Unproofread scanNot analysed yet
Ignoscas tamen, si desideriis amici ocsupatus, vehementius flagitem; quae &semper aequissima esse credidi, &tibi non ingrata. Exemplum XI. Dilatationis enthymematicae ex Ep. 3. lib. 13, ad Fam. nrhac multa enthymemata &argumenta coarctantur, ob quae commendari debeat Fusius Memmio. Epistola ita habet: A. Fusium, unum ex meis intimis; observantissimum studiosissimumque nostri, eruditum hominem &summa humaTam nitate tuaque amititia dignissimum, velim ita tractes, ut mihi coram recepisti. mihi gratum id erit, quam quod gratissimum. Ipsum praterea summo officio &summa observantia tibi in perpetuum derinxeris. Habet illa Epistola octo argumenta, duo à persona Ciceronis, duo à 24 persona Fusii, quatuor à persona Memmii desumpta. Illa si singula Syllogisticâ formâ proponantur, magnus apparatus argumentorum nascetur: si per suas partes, quas Rhetores tradunt, dilatetur, longè major apparatus erit. Promum argumentum est, quod sit unus ex intimis Ciceronis. Hinc talis Syllogismus: Quicunque ex intimis meis est, illum prae caeteris debeo commendare. Atqui Fusius &c. E. Majori propositioni potest addi alia ratio; Nam amicorum commoda sunt mutua. Minori addatur ratio per comparationem: nemo est inter amicos meos, cui plus fidam. Iustretur aliâ similitudine vel proverbio. Conclusio hîc omitti potest, &caeteris omnibus argumentis subjici. Alteram argumentum est: Q studiosissimus nostri est, debet commendari, &c. Majoris ratio est: amorenim amorem provocat. Minoris: nullum officium, quod amicus amico praestare potuit, praetermifit. Addi votest illustrationis loco enumeratio. Tentium à persona Fusii: Qui eruditus est debet commendari: Majoris ratio est: eruditio enim omnium bonorum complexum habet, &per sejucunda est &honor illi debetur: Minoris ratio addi potest, quia omnibus eruditis se talem probavit. Quartum est: Q summe humanus est, commendari meretur. Majoris ratio haec: humanitas enim vinculum est, quo homines inter se colligantur. Minoris: quod plurimos viros insignes sibi hâc ratione devinxerit. Sequuntur argumenta à Persona Memmii. Quiniam est: Qui amicitiâ tuâ dignus est, ille debet tibi commendari. Ratio Maj: delectum enim inter amicos habes Mint Virtures enim in illo sunt, quae tibi in pretio, honestas &fides: Sexium est? Q promisit, se amicum suscepturum, ille servare debet. Majoris ratio; nam in eo versatur boni viri &amici fides. Minnosti, quid nuper inter nos de illo actum fuerit. Siptimam argumentum: Quodcunque gratum amico amicus esse novit, praestare debet. Atqui Memmium sibi Fusium habere commendatum, gratum est Ciceroni amico, E.