Latin
556
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 556-2
Unproofread scanNot analysed yet
sunt, eoque gratiore animo recolenda. Nihil itaque cunctatus, arripui monitu tuo itineris consilia, &quamprimum coelo sicciore viae complanabuntur, hinc discedam, propediem, ut spero, vos firmos valentesque visurus. Me interim, usque dum veniam, meritorum ac virtutum tuarum pascet memoria; quas, ut animo meo propositas semper habeo, ita tacitus nunc quidem veneror; sed dabitur, quod spero, aliquando occasio, quâ affectum tibi meum fortunae felicitatisque tuae sitientissimum declarem. Consultatoria, quâ consilium damus amico, quid tempore belli in summâ rerum perturbatione faciendum: ex Epist. 14. lib. 14. Cic. ad F. Tot tantisque documentis animus tibi constat meus, ut nulla in re dubitare de fide ac amore meo possis: Neque enim mihi tam ipsa salus cordi est, quam mihi est vestra, hoc praecipuè tempore, quo summa vobis imminent atque atque extrema pericula. Increbescit de adventante exercitu fama, eaque vobis non obscurè minatur. Ac vereor sanè, ne superveniat vobis illa tempestas, velut ex improviso fulmina in caput vestrum excussura: circumspicietis, si sapitis, effugia, ut elabi aliquò commodè possitis; nisi intercludant vos atque circumveniant, quod vereor, difficultates, quales metuere omnes possumus. Quo in statu res vestrae sint, ipsi, ut opinor, non ignoratis, &hostis fortasse meliùs, quam vos ipsi, novit. Facilè enim vel è sinu vestro vobis fieri possunt insidiae, jugulum libertatis vestrae petiturae. Quam gravia illa pericula viris honestis sint futura, facilè vos ipsi intelligitis. Quis enim modus adsit hostili furori, per omnia impunè grassanti, atque internecionem ipsam intentanti? In ipso vestigio capienda vobis non solum sunt consilia, sed &in effectum deducenda. Si quid mearum opum rerumque est, quibus indigeris, nihil in me patiar desiderari. Quòd si maturè effugere hanc procellam animus est, mecum esse bellissimè potestis, &securo in loco spectare strepitus &turbas ferocientis militis. Sin locum tenere &exspectare fortunam vestram animus est, id operam date, ut illum praesentem semper habeatis, &ad quoscunque casus obsirmatum. Erunt, qui consilio suo etiam vos juvent, cognati mei, habetis etiam sortis vestrae socios, viros graves, omnique rerum palaestra exercitatos: ad hos respicite, &quomodocunque res ceciderint, virtutem constantiamque vobis dignam ostendite. Vale. Responsoria ad Consultatoriam, ex Epist. 2. lib. 4. Ut nunquam mihi tuae literae sunt ingratae, ita difficillimo hoc tempore, ut diuturnam explere sitim cupienti, venerunt.