Latin
557
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 557
Unproofread scanNot analysed yet
Verebar enim, ne rebus tuis jam fluctuantibus animo concideres, &quid consilii tibi capiendum sit, ignorares. Dum de his cogitamus, mutuosque cum amicis sermones caedimus, tanquam lupus in fabula venit epistola tua, quae te in his difficultatibus lupum tenere auribus nunciabat. Ame itaque consilium expetis? sed quod? nam &me ipsa mens in his turbis destituit, atque omnia etiam pejora veretur. Certe vel cum gladiatoribus in arena illud capere vixlicet: major enim &propior vis mali est, quam ut locum relinquat humanae prudentiae, Quod enim illis contingit, qui medio in mari ab immani &subitâ procellâ deprehensi, non velum maturem complicare aut ventis subducere possunt, non clavum aliò flectere; sed irruente aquarum &turbinum impetu in naufragium praecipitantur: idem nobis in hâc calamitate evenire videmus. Sola itaque in Deo &in animo forti spes posita erit; vel si in fugâ praesidium esse potest, è vestigio vobis discedendum est &evolandum in loca vicina &munita. Quod etsi sine magnâ bonorum jacturâ non sit, tamen nihili haec habenda sunt, &in lucro deputandum, si vitam, si salutem, si conjugem liberosque salvos exportare possis. Noli itaque moras nectere, sed id primum tibi nunc esse puta, abire in tempore. Si quid officiis meis, consiliis, opibus, re denique ipsâ juvare potero, id ab amico exspectes velim. ValeOfficiosa ex Epistola 29. lib. 160. Cic. ad F. Cum de fortunae tuae iniquitate ad me perlatum esset, amice suavissine, ita tuo ego malo percussus fui, ut meo non potuerim magis moveri. Sumpsi itaque in manus calamum, &has amoris mei testes literas ad te exaravi, quibus animum tuae salutis cupidissimum tibi declararem, &me non secundis tantùm rebus tuis, sed &adversis, &penè eversis, amicum ostenderem. Nihil mihi erit tam carum è fortunae beneficiis, quin partiri illud cum amico in extrema necessitate velim: depromentur tuae saluti omnia, erogabuntur pecumae, quot quantasque jusseris; quicquid literis, officiis, studiis denique meis, commendatione apud alios amicos, efficere potero, id in tui gratiam à me fiet omnino. Nam etsi non desunt, qui de officiorum gloria mecum contendunt: habuisti enim (an nunc habeas, ipse noveris) amicos &plurimos Aaaa3 &necessitate tibi conjunctos; me tamen hâc laborare laudabili ambitione credas velim, ut in iis appetam principatum, neque à quoquam me vinci patiar, ad utriusque fortunae vultus idem semper &τετράγωνος.