Latin
59.1 to 59.4
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 59.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Codices 10 Manuscriptos Latinos &Graecos, ita exaratos esse, ut nullo interstitio voces distinguantur sed uno literarum ductu invicem cohaereant. Et hac est summae vetustatis nota. Velim autem scire, quo aevo distingui coeptum sit, quod antea confusè habebatur. Hoc enim xgtrngion mirum in modum conduceret dijudicandae aetati Manuscriptorum. Si quid juvare potes Tu, qui plures istiusmodi libros versavisti, quam mortalium quispiam, ser opem &insigni beneficio literas affeceris. Ergo rescribit illi Salmasius testis omni exceptione major, εἰς μύριδι. Nam qui ejus elevare fidem hac in re velit, hunc ego insanire dixerim. Regnabat in his studiis Salmasius, ac praecipuas eruditi orbis Bibliothecas perreptaverat, libros manuscriptos descripserat, ex iis excerpserat, ut quasi viva MStorum Bibliotheca videri posset. Quam epistolam, cum in paucorum manibus sint Sarravianae. hic integram subjungere volui, cum magnam rei criticae facem accendat: Quod petis de distinctione librorum veterum, vellem tempore opportuniore eam mihi quastionem proponere instituisses. Si otio quippe majori abundarem, neque angustis spatiis excluderer, plenius hac de re possem tibi satisfacere. Nunc quae in mentem venient huic chartae absque ullâ meditatione illinam. Quod ad Graeca exemplaria attinet, de quibus primum hic agendum est, ante Aristophanem, qui primus προσωδίαν excogitavit &accentus invenit, nulla fuit literarum distinctio, neque subdistinctio. *Uno ac perpetuo ductu sine ullo interstitio voces omnes exarari solebant &sententiae etiam continuari: nisi quod ubi perfecta fuerat, non in eadem lineâ alteram auspicabantur: sed principium alterius lineae, sive versus inchoabant. Inde nata distinctio per versus, qui majores aut minores erant, prout sententia pluribus aut paucioribus verbis absolvebatur. Interdum quippe duas, interdum tres aut plures lineas singuli versus occupabant. Graeci σiχοus appellant. Opera autem ipsa numerabantur per versus; quorum summa in sine libri subducta notabatur. Inde πολύστιχον βιβλίον de grandi volumine dicebant. Diu duravit haec ratio. In veteri codice Epistolarum Pauli, qui penes Puteanos est, ad finem totius scripturae sacrae librorum στιχομετρίαν notatam invenies, Quaestiones Tusculanas in antiquissimo exemplari B. R. ita per versus distinctas reperis.