Latin
59.5 to 59.6
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 59.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
*At in eodem versu quomodo περιόδοι &κῶλα distinguerentur, Aristophanes invenit, ¬as ad haec intervalla signanda commentus est. Tres fuere: τελεῖα στιγμὴ, ὑποστιγμὴ &μέση. Primam propriè vocarunt DISTINCTIONEM Latini, secundam SUBDISTINCTIONEM, tertiam MEDIANAM. Tελεῖα σιγμὴ punctum erat, quod collocabatur in capite vel apice ultimi elementi, in quo periodus desinebat. ὑποσιγμὴ in imâ litera parte ponebatur, ἡ μέση στιγμὴ ad mediam partem. Totidem igitur fuere puncta: sed pro situ aliter atque aliter valentia. Puncta igitur nostra singularia &virgulae, &duo puncta veteribus prorsus ignorata fuere. Punctis singulis tota distinctio &subdistinctio librorum constabat, tam apud Latinos, quam apud Graecos. Nam illi ab istis sumsere. Tελεία σιγμὴ id est punctum in apice literae collocatum absolvebat sententiam, ἐπαρτίζει ἀεὶ τὴν διάνοιαν; &respondet planè nostro puncto. Reliquae duae subdistinctiones hies punctis etiam singulis notabantur, uno ad literam mediam ultima dictionis, altero ad imam partem locato. Hae ostendebant non integratum esse sententiam, sed adhuc ma nere suspensam, cum aliquâ tamen differentia τῆς μέσης σττγμῆς &ὑποσττγμῆς, quam etiam alicubi, ὑποτελείαν στιγμὴν vocatam ostendi. Deμέσῃ tradunt Technologi Graeci δκ ἀπαρτίζειν τὴν διάνοιαν, ἀλλἀναπάυειν ἐν καιρῷ τὸ πνευμα.