Latin
DE RE BIBLIOAMLCARIA
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 6-5
Unproofread scanNot analysed yet
Multi in Galliâ inter privatos sunt regiis penè opibus, quibus facilè est thesauros illos librarios colligere. *Sola pertinet haec ad 10 generosos &beatos gloria: Inter quos cum familiam ducant Principes &Magistratus, illis cura haec incumbit rei prospicere publicae. Etenim si armamentaria exstruimus, quibus belli tempore se defendant adversus injuriam cives; si penus &promptuaria instruimus, ut vitae necessitatibus subveniatur; quidni &Bibliothecas colligamus, quibus animos pascamus, &ad sapientiam excolamus: quemadmodum armis ad fortitudinem corpus &nervos firmamus. Ejus instituti ac consilii causae cum &multae sint &gravissimae, eas hic quasi per σύνοψιν dispiciamus. Ac prima quidem &antiquissima librorum colligendorum occasio fuit 11 ab actorum Reipublicae collectione ac conservatione, quae certo quodam in loco custodiri debebant. Etenim cùm publicè interesset conservari rerum gestarum memoriam, primum quidem negligentius in gente adhuc rudi, majori deinde cura in illam incubuerunt. Nam sculpturis, picturis, saxorum inscriptionibus, antiquissimâ illâ &primaevâ maximeque naturali communicandi res suas viâ, omnia, vel denique rudibus quibusdam elogiis &hymnis ad posteros transmiserunt. Quod de Germanis nostris testatur Tacitus, quorum carminum inquisitionem diligentissimam promiserat in Germaniae Antiquitatibus Aventinus, ut ex syllabo argumentorum operis prodromo patet. Sed nihil penè &valdè exigua eorum vestigia in Annalibus Bojaricis deprehendas, quibus uberiora sperare nos vetat Cisnerus eorum editor. Apud Aegyptios Sacerdotibus hoc negotium dabatur; ut referrent omnia 12 in literas. Apud Chaldaeos itidem hoc fiebat, imò apud ipsos Hebraeos, de quo videatur Josephus libro contra Apionem, &Mascardus dell arte historica tratta101. cap. 1. &2. Unica certè illa apud Chinensium populum &prima cura fuit: nam referente Martinio lib. I. Fuit &est etiamnum genti huic usitatum, ut doctissimis aliquot Philosophis Imperatoris defuncti res gestae conscribendae à successore mandentur: Quod munus apud ipsum cum primis est honorificum, &à summis quibusque viris expepetitum. Hinc Historia Sinica ita sibi semper similis continuatur, ut, quanquam ab alio sit atque alio succedentibus annis adaucta, unius tamen autoris esse opus videatur. Prima &antiquissima historia stylo ferreo foliis incisa: posteà verò chartis inscripta vel impressa typis. Lieupangus Imperator cum Ingum vicissit, referente eodem Martinio lib. 7.