Latin
DE RE BIBLIOAMLCARIA
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 8-3
Unproofread scanNot analysed yet
Siachous vir consultissimus, spretis divitiis omnibus, quae in manu ejus erant, museum summi magistratus ingressus, inde tabulas imperii geographicas &libros, in quibus particulatim omnia provinciarum peculiaria &munitiora loca, reditus &hominum numerus accuratissimè repraesentabantur, secum abstulit atque servavit. Ex his deinde Lieupangum omnem imperii statum adeò scienter edocuit, ut omnes, &praecipuè Lieupangus admiraretur, undè tanta rerum ei notitia: Quem proin Imperator honoribus ac divitiis auxit amplioribus, quam si civitatis unius gazam omnem solus acquisvisset, ditior è libris unius, quàm milites omnes à praediis. Vel ex hoc illustri videmus exemplo, his praecipuè scriptis, quae ad Rempublicam pertinent, primùm fuisse instructas Bibliothecas, quae Archivorum nomine posteà dictae fuerunt, cùm separarentur publica illa ab aliis rebus. *Chartarium sequioribus temporibus dictum est, ubi servabantur Epistolae. Olim Athenaica, vel, ut Salmasio emendatori placet, Athenica dicebantur, in quibus reponebantur literaria monumenta, ut Epistolae &orationes Ducum Imperatorumque, Ephemerides Principum &Senatus consulta de Principibus facta, &alia ejus generis, ut docet nos Salmasius in notis ad illa Trebellii Pollionis in triginta Tyrannis, vitâ Regiliani, ubi de Epistolâ quâdam Claudii loquitur, quam ego, inquit, repertam in archivis inserendam putavi, fuit enim publica. Atque ita emendatum ab ineptis librariis erat, cum MSti Codices pro Archivis habeant Athenicis, nam Athenica in archiva mutasse videntur, inquit Salmasius, quibus Archiva notiora, quàm Athenica; quam istius seculi vocem genuinam esse ille judicat. *Athenaeum aliàs Romae fuit celebre auditorium, in quo Oratores, Rhetores, Poëtae publicè recitarent, ubi videntur illa acta fuisse recondita. Unde vel Athenaeis, vel Athenaicis, id est, armariis istius Athenaei, vel Athenicis legendum; quod ultimum ut genuinum probat Salmasius. Mihi equidem non displicet Athenaicis: cum hoc nomine apud Graecos multa dicantur, quae ad Athenas pertinent, ut festa Αθηναῖκὰ, quibus poculum circumferebatur, quod παναθηναίκὸν dicebatur. Ita &Ulpia Bibliotheca libros habebat, quibus Aureliani Imperatoris quotidiana erant perscripta, teste Vopisco in ejus Imperatoris vitâ. Hoc consilio olim Aristotelem Bibliothecam instituisse Conringius de Bibliothec. August. probat pag. 84. &de Apellicone Teio Peripatetico ex Athenaeo lib. 5. cap. 14. patet, omne illum ex civitatibus, si quid esset antiquum vel re15 conditum, corrasisse. *Eadem &Bibliothecae Vaticanae fuisse initia ex Onuphrii Panvinii libello, quem de Bibliothecâ Vaticanâ scripsit, discimus; Hilarius Papa primus, quod legerim, Bibliothecas duas Romae juxta fontem Lateran. aedificavit, in quibus Ecclesiae Romanae scripta &Epistolas decretales Romanorum Pontificum, conciliorum actiones, haereticorum palinodias &haereses, sanctorumque Patrum libros publico usui Christianorum conservaret: cum eo tempore libri, ob paucitatem &librariorum raritatem, difficulter admodum invenirentur. *In Bibliothecâ Augustâ 200.