Latin
60
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 60
Unproofread scanNot analysed yet
Maji Praefaetione, Bibliosheca Morbosianae Forulos ac Schedas fere omnes diligenter excussit, facere omnino decuisset, praesertim cum Literae ad Celeb. Tenzelium Mulilianae (60.) ,multa superesse, quorum prima saltem lineamenta Autor duxerit, plura, quae inter chartas confusa turbataque reperiuntur, nos edocuerint. His Catalogi istius defectibus ut pro Virili medeamur, alium Monumentorum Nostri Ineditorum atque Affectorum Indicem Tripartitum substituemus, Classe Prima Ανέκδοτα, quae adhuc supersunt, vel si periere, ab Autore tamen sunt elucubrata, Secunda autem, quae ab eodem in Scriptis quidem suis, Catalogisque Nundinalibus publicis, sunt promissa, sed vel plane derelicta deinceps, vel saltem inchoata, enumeraturum, &Asterisci Notam singulis, quorum nulla apud Vitae Continuatorem occurrit mentio, praefixurum, Tertiaque tandem Classe, quae e solo illius nobis innotuere Catalogo, prioribus subjuncturum. Potiorum Titulis aliae subinde etiam Observationes Miscellae adjicientur, quas Lectoribus non ingratas fore speramus. LXXXVI. Ad Classem ergo Primam τῶν Ἀνεκδότων, quae etiamnum supersunt, vel si forte periere, ab Autore, uti certò constat, elucubrata fuerunt, Limam tamen pleraque accuratiorem desiderant, referantur: Polyhistoris Tomi Primi, sive Literarii, Libri IV. Posteriores (Quartus scilicet, Quintus, Sextus atque Septimus), Editioni jam parati, Tomi item duo reliqui, Secundus &Tertius, sive Philosophicus &Practicus, e Praelectionibus de Notitia Autorum atque Polyhistoricis congerendi atque excerpendi, congruoque ordine digerendi, subinde etiam Notis ac Emendationibus illustrandi. Plura de iis, in totius Operis Historia accuratiori, paulo post dicentur. Praelectiones. Polyhistorica, A. 1672. habitae, &XVII. Cavitibus (quorum Indicem infra, §. 90. ,in Polyhistoris, ex iis congesti, sistemus Recensu) comprehensae, haud diversae, ni fallor, a Lectionibus de Re Bibliothecaria Publicis, quarum A. 1683. ,in Progimmate ad Acroamaticas Invitatorio, &mentionem ipsemet fecit, &Editionem promisit. Praelectiones de Notitia Autorum, e Polyhistoricis, alio dispositis ordine, passimque auctis ac interpolatis, enatae, bisque, ab A. 1680. ad 1683. Auditori(*)p. 31–41. (60.) V. Fragmentum tarem, in Tenzelli Dial. Menstr. Germ. ,M. Juc. ditoribus propolitae. Historiam illarum, &Capitum, quibus constant, XXVII.