Latin
61
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 61
Unproofread scanNot analysed yet
Indicem (ab Anonymo etiam Vitae Morbosianae Continuatore (66.) ,&Christ. Thomasio (61.) publice jam exhibitum), §. 90. ,in mox secuturo Polybistoris offendes Recemu. ἰστορούμενα Jurisprudentiae Romanae, A. 1675. privatim Auditoribus proposita, quae Editioni parata esse, A. 1683. ,in Programmate ad Lectiones Acroamaticas Invitatorio, significavit. Mnemonica Juris, Voces exhibens Mnemonicas, singulis Institutionum &Decretalium Titulis accommodatas, quarum ope isti, earumque numeri, memoriae possunt imprimi. De Artificio ejus V. Lib. 2. Polyhist. Comm. de Jure &Privilegiis Morbosorum, e Disp. hujus Argumenti Academica, paulatim aucta, enatus, de quo §. 48. fusius jam est dictum. 7. Ir. de Jure Silentii, de quo consulenda sunt, quae in Historia Disputationis Nostri de eodem Argumento Inauguralis, hujus Prodromi, §. 51. ,monuimus. Historia Naturalis, prout hodie foecunda tot Observationum messe est dituta, in Collegio Bipartito privatim A. 1676. &1676. proposita, sive Polybistor (quo Titulo in Continuatoris Vitae Morhosianae gaudet Catalogo) Physicus, Veterum &Recentiorum Sectarum Placita proponens &conferens, &Vetera Novaque Inventa, per omnes Corporum Naturalium Species. recensens. Pars Prima Physicam generatim considerat, diversasque Hypotheses Physicas Philosophorum, tum Veterum (Hebraeorum sc. ,Molis &Moσαιζόντων, Aegyptiorum, Chinensium, Pythagoraeorum, Democriteorum, Epicureorum, Platonicorum, Stoicorum, Peripateticorum, Jonicorum, Scepticorum), tum Recentiorum (Bernh. Telesii, Franc. Patricii, Hier. Cardani, Thomaumpanellae, Rob. Fluddii, Thomae Hobbesii, Theophrasti Paracelsa Chymicorum, Ren. Cartesii &Asseclarum ejus, aliorumque Novatorum), unacum Sectarum singularum Historia, &subjuncta Veteres Modernosque conciliandi Methodo, proponit. Posterior, de singulis Physicae Specialis Capitibus, Philosophorum Veteris atque nostri aevi Sententias diversas, potissimum autem Recentiorum Experimenta &Observationes, exponit, Methodoque Eclectica, nec Autoritati Veterum, nec Affectui in Modernos, obnoxia; solerter &judiciose examinat. Prolixum singulorum Capitum utriusque Partis Indicem Continuator Vitae Morhosianae Anonymus (62.) exhibuit, Editionem vero Autor ipse A. quidem 1683. in Program(60.) in Apend. Dissertt. Acad. Morhosii p. 32. 5. 34. (61.) in Cogitatis Menstruis de Libronarii grnorio Poeoserim, M. Aug. A. 1648. . p. 275–279. (bae) in Append. Dissertt. Acad. Pragrammate ad Lectt. Acroam. Invitatorio, promisit, sed dein, mente mutata, nucleum ejus Polyhistori inserere maluit Philosophico. Verum, nec hoc effectum ipsi dare, per mortem immaturam, licuit. Nos luce illam publica, accurate tamen prius revisam atque emendatam, dignissimam esse, cum Erasmo Francisci (63.) ,censemus, à quo Elogium Eines trefflichen und Lichtwuͤrdigen Werckes /so verhoffentlich noch in Druck kommen wird (h. e. Operis egregii, &,Editionem, cujus nec spes desit, meriti), reportavit. Collegium Historicum. Introductio ad Historiam, sive Lectiones Academicae de Scriptoribus