Latin
62
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 62
Unproofread scanNot analysed yet
quorum ad Prudentiam Civilem Usus est, Historicis, A. 1673. 1677. &1683. Auditoribus propositae. *II. Lectiones in Taciti Annales, &Vitam Agricolae, A. 1674. &1675. publice habitae, e quibus nonnulla ad Editionem a se selectum iri, in Programm. ad Lectt. Acroam. Invitatorio, A. 1683. promisit. Genealogia Familiae Broktorsiorum Equestris Holsaticae, Piscium etiam Volantium (qualem hujus ostentant Insignia) Historiam persequens, quam a Nostro, postulatu Caji Laurentii, Comitis a Brocktorf, Anno circiter 1687, esse conscriptam, &ἀνέκδοτον ab hoc asservari, e Joh. Lud. Hannemanni Literis, in Additt. ad Partem II. Isagoges in Hist. Cimbr. p. 215. ,est indicatum. Lectiones Methodico-Practicae de legendis, imitandis &excerpendis Lingvae Latinae Autoribus, A. 1675. publice, &A. 1685. privatim, habitae. Tr. de Pura Dictione, Lectionibus Publicis A. 1688. 1689. &1690. propositus, ab Autore A. 1684. (in Lib. de Patavinitate Liviana), &ab Haeredibus decennio post (in Catal. Nund. Vern. Lips. A. 1694. p. 13.) ,Orbi Literato promissus, cujus Editionis desiderem Lipsienses, in Actis Erud. (64.) ,dudum sunt professi. Characterographia, seu Commentatiò de Stylo, ejusque Fxercitiis, in Catal. Nund. Autumn. A. 1668. Lips. p. 16. ,&Programmate ad Lectt. Acroam. Inviratorio, A. 1683. publicato, promissa. Praelectiones de Differentia Styli Poetici &Oratorii, A. 1670. &1682. habitae. 17. Periodologia, sive Tr. de Periodo Oratoria &Poctica, quem publicis A. 1686. &1687. Lectionibus proposuit, cujusque Editionem Haeredes, in Catalogis Nundinalibus, Vernali A. 1694. p. 13. ,&Autumnali A. 1696. p. 40. ,expectari a se jusserunt. 18. Praelectiones Publicae Oratoriae, A. 1669. habitae. *19. Collegium Oratorium Theoretico-Practicum. 20. Manuci. . (61.) in Append. Disseret. Acad. p. 30–37. (63.) in den gebrochenen Spott- und Laͤster-Pfeilen 20. Manuductio ad Eloquentiam Civilem, sive Orator, &Praeceptis, &Exemplis perpetuis lectissimisque, adornatus, cujus spem fecit A. 1683. ,in Progr. Invit. ad Lectt. Acroamaticas.