Latin
622.1 to 622.3
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 622.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
*Quam ob causam reprehendendi sunt Autores, qui phrases ita uudè congerunt, ut fecit Wendelinus in Medulla Latinitatis. Cui viae si semper institeris, quae sic colliges, plenioris alicujus Lexici vicem praestare poterunt. Nunquam tamen observationibus ipsis ita fidem habeas, ut loca ipsa Autorum non conferas. *Simile Exemplum est, quod ad hanc classem pertinet, etiam illud, quod lodocus Willichius libro de verborum copia comparanda cap. 15. affert de Voce Corpus, puod proprie est massa ex artubus, ossibus, nervis &c. constans, aut aliqua 12 mole rei corporeae. Cic. 2. de Oratore. Corpus sine loco intelligi non potest. *Corpus pro carne. Cicero: Et vires &Corpus amisi. Idem 2. de Nat. Deorum ossa vocat subjuncta Corpori. i. e. carni. Conjunctim dicitur ap. Martialem: Inque omni nusquam corpore corpus erat. Apud Ciceronem corpus defensionis per translationem dicitur. Lucretius. lib. 2. mare salsum Neptuni corpus acerbum vocat. Idem: Condensa Corpora lapidum. Idem ventos caeca corpora vocat. Accipitur pro opere scripto Cic. A principio conjurationis usque ad reditum nostrum videtur mihi modicum quoddam corpus confici posse: pro tribu &turba populari. Livius: sui corporis Regem creare volebant. Cajus Collegiorum corpus dixit. Cicero contemperationem corporum dicit. Cic. ad Attic. ad corpus ejus accederet. Addimus his illa. Corpus pro homine ipso quemadmodum &σῶμα apud Graecos. Notat Voss. Inst. Orat. lib. 4. p. m. 141. Vid. Magius lib. 1. Misc. cap. 12. Radulph. Fornerius lib. 2. Rer. quotidian. c. 26. Huc pertinet Anglica illa loquendi ratio No-body; som-body, nullum corpus, aliquod corpus: id est: Nemo, Aliquis. Solent &Servi ita vocari. Epiphanius in Ancyroto. δεσπότης ὀγδοήκοντα σωμάτων. Herus octoginta corporum. Atque hoc nomen credo cum pecoribus commune habuis se, quae &corpora vocabantur. Apettè habetur in l. si servus 21. §. Et ideo ait. 2. ff. de Evictionibus &dupli stipulationibus. Vide &Casaub. cap. 10. lib. 5.