Latin
622.4 to 622.5
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 622.4-5
Unproofread scanNot analysed yet
Animadversionum in Athenaeum &inprimis Maussacum in notis ad Harpocrationem p. 125. Gatakerum in dissertationo de Novi Instrumenti stylo cap. 10. p. 104. Corporati inter Studiosos qui dicantur in l. 1. Cod. Theod. de stud. liberal. urb. Rom. videatur Conring. in Dissert. ad illam legem p. 49. 50. Infinita talia notari possunt. &nunc aliquâ ex parte Hofemannus in Lexico suo Universali Philologico hujus laboris rudimenta posuit, in quo ego accuratiorem autorum designationem, unde illa deprompta fuerunt, requiro. 13 Eodem modo colligantur seorsim, vel saltem notis distinguantur 1. Verba Civilia. Civilis sensus est, cum apud Curtium dicitur. Avarè ac superbe imperare. Phrasis enim haec de Tyrannico regimine intelligenda est. Tuis vel alieuis auspiciis rem gerere quid sit, is sciet, qui novit apud historicos auspicii voce intelligi administrationem atque executionem cum summa potestate conjunctam, de quâ videri potest integra dissertatio Bocleri de Auspiclo Regio. Paulatim insurgere apud Tacitum lib. 1. Annal. cap. 2. eleganter explicat Böclerus in Commentario ad illum locum num. 8. &9. &Heinsius in laude Asini. Cum apud Curtium dieitur Persarum imperium magis concuti quam affligi, notabis per concussionem significari conversionem Reip. vel mutationem status, per afflictionem eversionem &interitum.