Latin
631.1 to 631.4
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 631.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Hae vero à phrasibus ipsis probè sunt distinguendae, neque permittendum pueris, qui nondum firmato judicio sunt, ut iis temerè utantur. Quod nisi observetur, putida &affectata oratio cum aetate in habitum ibit. *Sic e. g phrasi purâ dico magnas in illo opere moras ducit. Expressio 5 est: Dum molitur dum comitur, annus est. Item: plusquam Ulyssaeis erroribus in hoc opere cicumducitur. Item: testudineo gradu ad metam procedit. Phrasis est: rumor cessavit: Expressio: Rumor raucus factus est. Phrasis est: Securus jam sum Expressio: His tempestatibus prope solus sum in portu. In alteram aurem dormio. Aliorum naufragia ex terrâ intueor. Omnibus machinis inexpugnabilis sum. Extra teli jactum sumus. Res est in vade salutis. In portu navigo. Subducere jam navim possum in puluinarium. *In his semper ad res ipsas, semper ad Autores respi-6 ciendum est, &ad genium linguae, si aliunde, non ex classicis autoribus inferantur: si denique Comici vel Satyrici characteris Expressiones sint; Qualia non discernunt tyrones nullo usu exercitati. *Separanda autem illa statim sunt, 7 ut ea mature cognoscere discat tyro, nisi forte jam tum in usum communem cesserint: Tum enim eodem jure cum caeteris phrasibus, quae civilis usus sunt, censentur. *Vulgarium, quos habemus, librorum Phraseologicorum ille de8 fectus est, quod puras phrases cum expressionibus misceant; deinde nec vocum phrasiumque propriae significationes, aut particularum usus, accuratè exhibentur, quas in numerato habere oportet primaque ex iis, ut in pingendo tirones solent, lineamenta ducere, antequam elegantiarum colores adhibeamus: Nam expressiones magnam partem ex ingenio dependent, nisi quas forte Autorum usus magis familiares fecerit. Scripsit Jobannes Merryweather, 9 Religionis Medici Translator, Anglicâ linguâ dissertatiunculam, cui titulus: Directions for the laetin longue Londini 1681. impressam, in eo nobiscum consentiens, popularesque suos reprehendens, qui nihil eleganter dictum existiment, nisi quod poëticis oratoriisque coloribus pictum sit; *Unde fiat, raros admo 10 dum in gente suâ esse genuinae Latinitatis scriptores.