Latin
631.5 to 631.6
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 631.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Quod ingenuum ejus de sua gente judicium laudandum est, prae illis, qui &Ciceroni &Virgilio aequales Oratores &Poëtas venditant, *Talium elegantiarum collectanea &11 censuram instituere difficile est: Difficillimum rectè iis uti, quod summum judicium requirit. *Fuit inter Gallos superiore anno Anonymus quidam, qui librum scripsit, ejus tituli: La maniere de bien penser dans les Guvrages d esprit. elegantem sanè &doctum, quo ille argutias &expressiones quasdam tam veterum quam recentiorum scriptorum congerit, censuramque eorum instituit: Quâ in re profecto maxima Critices pars consistit. *Nam licet sint in ipso ildo Censore quae censuram quandam mereantur; quâdam enim πασριδομανίει laborat: Condonari tamen illi talia in ista elegantissimarum meditationum copiâ aequum est. Id tantum miror, cum haberet inter antiquos, praecipuè Hermogenem in libro de Ideis, qui uberrimos harum elegantiarum fontes re14cluderent, suo potius ingenio niti voluisse. Neque sanè ita haec à phantasiae libertate dependent, ut nihil certi in illis constitui possit; sed maximus judicii in phantasiâ dirigenda labor est, ne illa ultra limites feratur.