Latin
DE EXCERPTIS ORNATAE ORATIONIS
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 632
Unproofread scanNot analysed yet
Caute satis ab Aristotele, Longino &aliis τὰ ὑψηλὰ &μετόωρα, frigida tumida, distinguntur, in quae vitia incidunt expressiones non recte formatae. *Primum inter ornamenta locum sibi viudicant Translata. Metaphori enim, praesertim si illâ latitudine accipiatur vox, qua usus est Aristoteles, fons est omnis culturae &ornatus, imo omnis argutae inventionis, quae in rerum analogismo consistit. In Translatis magna vis est Orationis exaltandae &ad varias ideas formandae. *Ab ejus vero usu mollis, urbana, acuta, sublimis, gravis est 17oratio; ab abusu puerilis, inepta, frigida. *Consilium hoc colligendi translata suppeditat Robortellus Comm. in Aristot. Poëtica p. 164. Nostra hâc atate (inquit) putarim nil utilius esse, quam ex veterum libris, qui dicendi laude floruerunt. omnes translationis formas modosque colligere, ac animo ita complecti, ut pro suis aliquis utatur, quandò opus fuerit: Periculum enim est, si ex se confingat, ne disparem 18habeant analogiam, ne duriores sint, ne minus cognitae, ne inusitata. *Hoc aliquando Petrus Mosellanus in animo habuit, de quo Melchior Adami in vita ejus: Emt Mosellanus Metaphorarum observantissimus, earumque è Cicerone aliisque optimis scriptoribus magnum acervum collectorum instar Adagiorum Erasmi editurus opus, si annos aliquot supervixisset. Sed periit hoc opus non exiguo rei literariae damno. 19* Nam ut in vocum vero &proprio usu autoritas omne punctum fert, ita nonnunquam in translatis, quod Robortellus quoque loco supra laudato notavit: Quod si Ciceronianas translationes (inquit ille) &eorum qui eadem aetate vixerunt, conferas cum illis, qui postea scripsere, jam labefactatâ ac corruptâ Romanorum linguâ ob infusam peregrinitatem vidras multum discrepare, magisque capiere illis quam his: Venustae illae sunt, pares ac convenientes rebus, notae, apta ac suaves, vemque ob oculos ponunt, quasi praesentem intuearis: Hae horridae, obsoletae, &à rebus ignotis ductae, dupares. Scilicet qui optimè judicio in vocum delectu usi fuere è praeceptis eloquentiae &indole seculi optima, ii eodem in translatis sino controversiâ usi sunt. De Flori translatis &argutiis vide quid judicet Grevius in Praefatione commentarii in illum scripti. Vide &nostram Dissert. de Patavinitate Livianâ. cap. 7. Metaphoris accenseri debent omnes illae vel rerum vel actionum argutae expressiones, quae apud antiquos tum Oratores &Historicos, tum Poëtas, habentur, quibus &addi illa à recentioribus excogitata possunt, non utique spernenda. Etsi enim hic primae partes menitò antiquis tribuuntur: tamen in secundis ab his omnino etiam recentiores consistunt. Nam quanquam in his aliqua autoritatis &usus, praecipua tamen rerum ipsarum ratio habenarda est. *Cum neminem habeamus, qui è veteribus Autoribus Translata collegerit, Cap. VI. de Excerptis ornatae Orationis. legerit, ut compendium aliquod sequatur Tiro, in Schonslederi apparatu lineolis varii coloris illa subducat, ut in oculos legentis illa incurrant. Sic e. g. sub titulo acquirendi subducas lineolâ. Aliquid nummulorum expresseris. Videt se nihil posse ab eo abradere. Quibus allegationibus eam sibi legationem expugnavit.