Latin
64.5 to 64.6
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 64.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Ac fuere in Belgio hoc consilio usi, ut sibi compararent autores, manu Scaligeri notatos, è quibus adeo profecere, ut magnam sibi è scriptis Criticis famam, alieno tamen ingenio fulti, acquisiverint: Quorum ego nomina intacta relinquo. Meritò ergò talibus libris idem, quod MStis ipsis pretium statuitur, ac vidimus plerumque illustrium Criticorum Bibliothecas eam ob causam, majore quàm sperari poterat, lucro venditas. *Magnus talium librorum numerus in exquisitissimâ illâ Nicolai Heinsii Bibliothecâ fuit, cujus Catalogus vel ideo aestimari viris doctis debet, quanquam &aliis optimis scriptoribus affluat. Sunt &in Catalogo Bibliothecae Goësiannae nuperrimè venditae ejusdem generis libri non pauci. Tertium à veris illis Manuscriptis Codicibus locum occupant illi libri, qui primum è MStis emendatis antiquioribus, à peritissimis Typographis, curantibus viris doctis, sunt editi, qui magnam proinde fidem in variis lectionibus decidendis, &emendationibus corruptorum locorum habent In his numerantur autores, qui Romae ab Aldo Pio Manutio. Florentiae à Juniis, in Galliis à Stephanis, quorum vitae &res à Theodoro Jansonio ab Ameloveen descriptae, à Sebastiano Gryphio, cui Scaliger libros de causis latinae linguae dedicavit, in Germaniâ à Frobenio, Oporino, Commelino &c.