Latin
DE MANUSCRIPTIS
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 65-2
Unproofread scanNot analysed yet
in lucem dati sunt. Nam celebrium Typographorum eadem esse notitia debet, quae Virorum doctorum. Diligentissimus in horum Typographorum notitia delineandâ fuit Bailletus in Judiciis doctorum part. 1. tom. 2. ubi multa de illis occurrunt, non adeo vulgo cognita. Solent &à viris doctis scribi libri, quibus illi per totum vitae suae spatium 38 insudarunt, qui, cum Editores nancisci non potuerint, saepè aliis foetus suos relinquunt, qui suam alieno fundo famam inaedificant, modò non cum muribus &blattis illis certandum, aut ad salsamentarios &myropolas relegentur. MSta recentiora vocari possunt. *Dici non potest, quanta bonis lite 39 ris calamitas ex eo nascatur, ac sunt profectò infelices vocandi illi viri docti, qui non sibi serunt, sed aliis, ac nullos è suis laboribus fructus capiunt. Eorum aliqui jam absoluti sunt, aliqui imperfecti. Hi plerumque, vel aliis in praedam cedunt, vel ut inutiles chartae abjiciuntur. Illi nonnunquam hâc fortunâ fruuntur, ut Bibliothecis opulentiorum recepti, quasi in tumulo recondantur, aut altero demum seculo in lucem mittantur. Qui jam anteà famam scriptis editis occuparunt, in postumis quoque illam retinent, ut aliquando Typographum ad editionem provocent, si in peritos heredes inciderint. Quanquam &,quae praesidio fama est, interdum impedimento est: allicit enim praedones &plagiarios, vel saltem cupiditatem insani possessoris auget, ut suum sibi thesaurum sanctiùs servet. Habent &illi in MStis locum, &à rei Bibliothecariae peritis magno conquiri studio debent. *Ac publicè 40 sanè interesset, si ipse Magistratus τῶν ἀνεκδότων curam in viris doctis susciperet, ut orbae prolis: Ita non interciderent &ab oblivione vindicarentur praestantissimarum rerum thesauri, &plagiarii ab illis arcerentur. Legi de illis Vitarum &Elogiorum scriptores debent, qui plerumque cum editis inedita quoque notare solent. Excerpenda illa sunt &seorsim notanda: Fieri enim interdum potest, ut in heredes eorum primos, secundos, tertios, vel casu aliquo, vel diligenti inquisitione incidamus, unde acquirere nobis illa possimus. *Integram deperditorum librorum historiam promisit Ferretus, 41 ut supra à nobis dictum est; sed vereor, ne &ipsa olim inter deperditos libros recenseatur. Vide quae de postumis libris habet Bailletus in libro de Judic. doctor. tom. 1. part. 2. cap. 9. pag. 390. &seqq. Bibliothecam penè integram sola Welschii scripta inedita &affecta conficerent. Libri Scioppiani ἀνέκδυτοι multi, atque inter illos ejus Thesaurus, sive absolutissimi de linguâ latinâ Commentarii apud Joh. Michaelem Pieruccium, Professorem Patavinum, latitant, neque hunc in diem lucem, cum indignatione eruditorum, vident; de quibus legendus est Gregor. Let. Ital. regnante part. 3. lib. 3. pag. 325. Magna hujus libri expectatio apud literatos est, &qui viderunt, ita commendant, ut in illo genere nil simile à quoquam scriptum illis esse videatur. Apud Carolum Dati, teste Boccone in suis Observationibus naturalibus latitat Michaëlis Mercati Theatrum Metallicum. Hoc ille velut thesaurum aliquem custodit, &orbi literato invideri Bocco indignatur.