Latin
DE EXCERPTIS COPIOSAE ORATIONIS
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 643
Unproofread scanNot analysed yet
Quoniam enim hae periodi sola in gratulatione consistant, gratulatio autem fiat de bono aliquo obtento, ut hic ex laude Clementiae: &vero bonitatis ac felicitatis multae sint tum causae, tum partes, non commodius amplificabitur, quam ex iis vel causis, vel partibus, quae generali illo bonitatis titulo continentur. Primo enim ponit generalem illum titulum boni: Quare gaude isto tam excellenti bono. Amplificat partim per causas, partim per effecta, cum enumerat illa, fortunam, gloriam; naturam, mores, fructum, jucunditatem, virtutem, felicitatem; (quae duo sibi hîc opponuntur ad amplificationem rei ex comparatione contrariorum) liberalitatem, sapientiam; &haec omnia considerat, tum ratione ipsius beneficii, tum ratione illorum, quos beneficio affecit, ita tamen, ut omnia in autorem retorqueantur. Potest etiam tota haec formula referri ad formulam gratias agendi. Notetur elegans variatio particulae potius. Eisi persepe virtuti, tamen plerumque felicitati, i. e. potius felicitati tuae congratulabere. Potest etiam tota haec formula: Caetera cum tua recordabere, usque congratulabere, referri ad verba syncritica &formulas comparationum. Ad eadem verba syncritica referenda haec est formula: Quae non modo summa bona, sed nimirum audebo vel sola dicere: ad verba superlationis, supra quam credi potest. Est etiam πλάγιασμὸς: quae andeo dicere, pro: quaesunt. Notetur etiam hic positus particularum: non modo, sed nimirum. alias enim dici solet: non modò, sed &c. Noli ergo in consorvandis bonis defatigari. 1. πλαγιασμὸς hîc est, ad verba generalia faciendi referendus. 2. est formula dusuadendi: noIi defatigari. Sed quisnam est iste tam demens? πλαγιασμὸς ille est, etsi omittantur, quae sequi debent. Integra enim sententia haec est: nemo hoc patrare ausit. Potest referri ad verba asseverandi &negandi. Utrâque enim ratione considerari potest formula. Immiscetur πάθος. Idem πλαγιασμὸς est in verbis sequentibus: Non est credibilis tantus in ullo furor. An, si tui nihil cogitant sceleris; cavendum est? Per interrogationem &περιβολὴν format simplicem enunciationem. Non inimici tui facient, περιβολὴ est: Si tui nihil cogitant sceleris, πλαγιασμὸς: Gavendum est, ne quid inimici, referendus est ad verba metuendi. Cum in animis hominum, &c. περιβολὴ est, formata è verbis generalbus, occultum est. Nam quis est? Periodus elegans est, constans πλαγιασμῶ, expolitionibus &assumptionibus illustrata. Expolitiones sunt rudis, nihil de salute cogitans, qui non intelligat. Assumptiones sunt adjuncta illa, vel potius species illae, cum 1. ponit res in genere. 2. assumit Remp. Mmmm 3 Rempubl. hinc salutem communem &privatam. Recta sententia haec est: Omnium salus in te uno posita est. Referendus est iste πλαγνααμὸς ad formolas asseverandi vel voces sciendi &intelligendi. De te dies noctesque cogitans extimesco. Est &ille πλαγιασμὸς vel potius περιβολὴ, fundata πλαγιασμῷ: Nam participium cogitans involvit particulam conditionalem vel causalem: cum cogito. Recta sententia haec est; Ego ctantum doleo, te immortalem non esse. Referenda est haec formula vel ad verba intellectus, cogitendi; vel si vocem doleo &extimesco respicimus, ad voces affectus.