Latin
DE EXCERPTIS COPIOSAE ORATIONIS
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 646
Unproofread scanNot analysed yet
Quam Deum, etsi cupiat, opitulari Roipubl. credamus? Referenda haec formula est ad titulum Impossibilitatis, vel ad verba syncritica, sub titulo superlationis. Omnia sunt tibi excitanda, Caesur. Seuntentia haec est: Resp. tibi iterum erigenda est. quam ille variat per προσληψιν partium, in quibus Resp. consistit. Nen fuit recusandum, quin &c. Elegans est πλαγκασμὸς. Referendus est ad formulas asseverandi, vel ad vocem generalem sciendi. Sententia recta haec est: multa in bello civili turbantur. Nam tuam vocem invitus audivi. Formula est referenda ad vocem generalem improbandi. Recta sententia haec est: non laudanda tua vox est. Si ita vis. Formula haec ita posita notanda est, &ἐπιπλήξεις illae, si ita vis, si ita placet, quasi blandiendi gratia adjectae, quibus utimur, quando cum majoribus nobis res est, quibus adversari nolimus. Formula illa: addo etiam si placet, est variatio conjunctionis copulativa ET. Quare omitte quaeso istam doctorum hominum in contemnenda morte prudentiam. Formula dissuadendi &debortandi: neque noli nostro periculo sapiens esse. Saepe venit ad aures meas, te dicere, pro: dicis. Πλαγιασμὸς est, referendus ad verba sensuum, audiendi: Scilicet. Tum id audirem, si tibi soli viveres. Πλαγιασμὸς est &περιβολὴ. Recta sententia est: non credo. Πλαγιασμὸς consistit in verbis: tum id audirem. Περιβολὴ in illis: si tibi soli viveres. Res tuae gestae complexae sunt. Vox Complecti est inter illas, quibus Cicero ad sensus abundantiam exprimendam utitur, ut sunt multae aliae in lectione autorum notandae. Cum enim illae vi vocis amplitudinem aliquam significent, inter voces etiam communes referri possunt. Tantum abes à perfectione, pro: nondum fundamenta jecisti. 1. Notetur hic periphrasis particulae nondum: Tantum abes à perfectione, ut. 2. πλαγιασμὸς etiam est, referendus ad verba vel asseverandi, vel negandi, vel etiam essendi &sciendi. Si specialiorem titulum velis ad verba perfectionis, vel etiam imperfectionis. Potest etiam referri ad formulam improbandi aut dissaadendi h. m. Tantum abes à cogitationum tuarum eventu optato, ut fundamenta consiliorum nondum jeceris. Gloriae te esse avidissimum; quamvis sis sapiens, non negabis: pro: gloriae cupidus es. πλαγιασαυς est, auctus vel περιβολῇ, vel ἐπεμβολῆ, referendus ad verba ajendi vel negandi. ἐπεμβολὴ vεl περιβολὴ est: quamvis sis sapiens. Quicquid enim est. Per γνώμην effertur, quae est formula, referenda ad verba syncritica seu superlationis. Quod Cap. VI. de Excerptis Orationis. Quod si rerum tuarum immortalium hic exitus futurus sit, ut relinqueres. πλαγιασμὸς est, referendus ad verba generalia essendi, accidit, contingit idem est. Vide quaeso, ne. Tota haec periodus nihil aliud in se continet, quam rectam hanc sententiam: Resp. in hoc statu relicta, non tantam tibi gloriam pariet. Est itaque quasi περιβολὴ: quod si rerum tuarum immortalium &c. formata per particulas conditionales. Deinde illa quoque verba: Vide, ne ista divina virtus admirationis plus sit habitua, quam gloriae, πλαγιασμὸν habent ex comparatione; assumitur enim alius effectus ad effectum gloriae.