Latin
648
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 648
Unproofread scanNot analysed yet
Quae sententia etiam superiori periodo continetur, merisque expolitionibus dilatatur. Illa enim verba: Vagabitur modo nomen longè atque larè: sedem qui dem stabilem &domitilium certum non habebit; nihi circumoquuntur, quam incertitudinem. Uno enim verbo haec poterat exprimere. πλαγιασμὸς est in illis verbis: Erit inter illos, qui nascentur, magna dissensio, cum alii &c. Referendus ad verba generalia consensus vel dissensus, vel etiam dubitandi. Referri quoque potest ad formulam aubiiandi, cum scilicet res plures proponuntur, quas Cicero per διαιρεσιν proponit. illa quoque verba: Alii fortasse aliquid requirent, itidem πλαγιασμὸν in se continent, ac referenda sunt ad verba generalia desiderii, e. g. Illud magnoperè requirunt eruditi homines, ut ingenii tui monumenta in publicum proferas &c. Servi igitur iis etiam judicibus, pro: ratio quoque habenda est posterorum. Potest referri ad verba generalia Curandi, &praeterea exhibet formulam hortandi. Et quidem haud scio, an incorruptius, quam nos. ER periphrasis particulae forsitan. Et, &tursus, &,notetur usus Conjunctionis Copulativae id autem etiamsi tunc ad tenon pertinebit, nunc certe pertinet. Formula periphrastica est; quâ exprimitur particula praeterea Est quoque πλαγιασμὸς: pertinet ad te, esse te talem ut, 1. e. debes sequi gloriam, ideoque ad verba generalia faciendi vel etiam debendi referri potest. Est &hortandi vel suadendi formula. Diversae voluntates: Exemplum προσλήψεως est. assumuntur enim adjuncta &species ad sententiam unam exprimendam, quae est haec: Dissentiebant inter se cives. Restat, ut unum velint, qui modo habent. Exemplum est περιβολῆς, per particulas conditionales. Potest etiam inter πλαγιασμοὺς referri, si e. g. ita proponas sententiam, quasi non modo tantum habeat sapientiae, sed &sanitatis, ut tam imprudenti consilio suum adjungat. Quare omnes te &hortamur &obsecramus: Formula hortandi. Omnes idem sentiunt. Potest referri inter formulas πλαγιασμοῦ, &referri ad verba sentiendi, uti &illa, quae sequuntur: Ex omnium precibus &lacrymis sentire potuisti, quam gratum tuum nobis fuerit beneficium. Adduntur hic verba affectus. Sed quia non est: Plena est haec periodus πλαγιασμοῖς. Ejus sententia haec est: Ego pro omnibus loquor. Qod fieri intelligo: laetari omnes sentio, pro: omnes laetantur. Cum id solliciiudine, curâ, labore, tamdiu praestiterim. Etsi hic non illo sensu verba capiantur, tamen ad πλαγιασμὸν referri illa formula potest, &quidem ad verba generalia laborandi h. m. Sollicitudine, curâ, labore hoc praestiti, ut tandem res illa ad optatum finem perduceretur. Et haec quidem exempla Plagiasmorum &Assumtionum pleraque fuere, quae in hac oratione occurrunt. Unde patet, nihil esse in Oratione circumductâ frequentius, quo illa dilatatur.