Latin
649
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 649
Unproofread scanNot analysed yet
Haec exempla, si ex omnibus Ciceronis operibus fuerint notata, incredibile est, quantus ex illis cumulus effici possit. Referri verò illa exempla non tantum ad verba communia, sed &ad illa, quae verbis communibus comprehenduntur, possunt: &vix aliter, quàm sententiarum titulis exprimi possunt, &nos in sequentibus sententiarum amplificatarum ex hâc ipsâ oratione indicem dabimus. Occurrunt taleς πλαγιασμὸς praecipuè in Orationibus, ubi numerosior debet esse oratio &magis periodica. In coeteris non sunt adeò frequentes: in Epistolis ad Atticum rara illa sunt exempla, cum in illis nihil scripserit Cicero, quod circumductum illud &περιβεβλημένον dicendi genus sapiat. Quare &in illis, qui brevi dicendi genere utuntur, tales formulae non apparent, ut in Tacito, Seneca &Plinio. Multa hîc sunt, quae ad titulum vel absolutè vel comparatè laudandi referri possunt. Occurrunt etiam aliae ad amplificationem im. 26 primis pertinentes figurae, quae seorsim notari possunt, &sermonem πεπλασμένον ex ornamentis constituunt. Colligi autem talia vel sub titulis figurarum, vel sub titulis rerum possunt. Exaggerationes in specie ita dictae, quarum locus est in demonstrativo genere, hîc frequentes sunt, &passim per totam Orationem occurrunt, &consistunt in figuris, quae speciatim rem ampliorem faciunt. Ita e. g. in hac Oratione n. 21. per επίθεσιν augetur. Orar tio: ad gravissimam, qverelam &atrocissimam suspicionem. Omnia enim adjectiva intendendi, ut: maximus, optimus, summus, eximius, egregius, singularis, admirabilis, incredibilis, divinus, praeclarus, inusitatus, inauditus, innumerabilis &c. ad hanc figuram pertinent. Item voces: tot, talis, tantus; &adverbia intendendi: valde, vehementer, unicè, maxime, egregie. etiam atque etiam, majorem in modum, miris modis, miris exemplis, immane quantum, mirum quantum, nimium quantum, huc referenda. Pertinent &ex opposito particulae minuendi, Nam &in extenuando potest etiam quaedam esse exaggeratio; item illa adjectiva &adverbia, quae per λιτότητα intendunt, ut: non modicum, non exigium, &similia. Exaggeratio fit per βεβάιωσιν &juramentum, ut in hâc oratione n. 10. Parietes, medius sidius, gratias tibi agere gestiunt. Magna pars Exaggerationis in conglobatione verborum &sententiarum consistit. Consistit verò conglobatio exenumeratione, estque conglobatio coacervatio vehemens vocum, res diversas significantium, ut congeries simplex Synonymorum coacervatio. Talis conglobatio occurrit hic num. 29. Obstupescent posteri certe imperia &provincias &c. Exaggeratio per reticentiam non parum auget Orationem, cum certe ex eo, quod silemus, ejus quantitas concluditur. Differt à praeteritione, quae leviora se omittere fingit. Fit illa per ἀποδίωξιν, cum aliquid rejicimus &removemus; vel cum vehementius de re loqui parcimus, ut in hâc oratione n. 17. Alterius vero partis nihil amplius hic dicam, cruentam futuram fuisse NnuN victoriam &c. Est etiam quaedam Exaggeratio, quae fit per adumbrationem: quae vocatur, cùm ex effectu vel consequente rei magnitudo tacitè concludenda relinquitur. Talis est, quae occurrit hic n. 14. Tantum apud me grati animi fidelis memoria valuit, ut &c.