Latin
DE EXCERPTIS ORATORIIS
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 656
Unproofread scanNot analysed yet
Denique ita respondet, ut non tam suspicionem Caesaris, quam alios casus metuat: quod cum facit, ostendit, se sollicitum pro salute Caesaris, &occasionem quaerit, ut eum exhortetur ad componendam Rempublicam. Adhortatione finire Refutationem: n. 14. Itaque Cai Caesar. n. 28. Haec igitur, &c. n. 30. circa finem, n. 33. Quare omnes te, qui haec salva esse. &ac. Transeundi ad novum membrum: per vicinitatem rei, &per sententias παρασκευαστικὰς, n. 25. 26. Quae quidem, usque, audivi. Caeterae periodi, quae antecedunt, omnes quasi viam sternunt alteri parti Refutationis, quâ Cic. Caesaris quoddam dictum confutat. Confutandi alicujus dictum. Ita ne offendas. Itaque tuam praeclarissimam &sapientissimam vocem invitus audiviQuare omitte &c. Noli nostro periculo sapiens esse. Saepe venit ad aures meas &c. Respondendi: per limitationem, n. 26. Itaque illam tuam, usque, patriae certe parum. n. 26. Credo, sed tum id audirem, si tibi soli viveres. Transeundi ab uno membro Confutationis ad aliud: per interrogationem. Quid si istud ne gloriae quidem tuae satis est? n. 26. circa finem. Quid est enim omnino hoc ipsum diu! n. 28. Refutandi, per quaestiones &responsiones breves. Parumne igitur? inquies, relinquemus, n. 27. per Objectiones, n. 27. per inficiationem. Tota Confutationis prima pars n. 23. Formula concludendi Orationem: Sed unde est orsa, in eodem terminetur oratio, n. 34. Concludendi Orationem nomine multorum habitam, n. 34. Sed quia non est adstantibus omnibus necesse dicere &c. sentio, Causas dicendi in fine Orationis allegare: n. 35. Quod autem summae benevolentiae est &c. praestare debeo. Concludendi Orationem Eucharisticam: Formula gratiarum actoria. Itaque C. Caesar sic tibi gratias ago, usque ad finem. Connexiones Periodicae minores majoris pene momenti sunt; quam caeterae, &pene omnes consistunt in variatione particularum, quae particulae vel sunt causales, vel conditionales, vel argumentativae, vel illativae. quales praecipuè locum in Oratione Enthymematicâ habent, ut particulae ordinis &15 temporis &continuitatis in narratione &historiâ. *Earum particularum variatio vehementer prodest ad variationem periodicam. Qui ergo tales particulas vel aliis Synonymis vel formulis idem significantibus variare novit, non contemnendum habet orationis connectendae artificium, in quo saepe solliciti sunt, qui orationes scribunt. De iis quanquam jam cap. 4. egi, hic ta16men ea repetere ductu Orationis Tullianae pro M. Marcello volui* Distinguendi hîc quoque sunt characteres: Nam aliae connexiones poëticae, aliae orationis contentiosae, aliae narrationum &historicae, in quibus omnibus ad17hibere oportet accuratum judicium. “Poëma plane dedecent connexiones perioCap. VIII. de Excarptis Oratoriis Systematicis. penodicae, per quas in orbem volvitur oratio, ut: Quandoquidem, Etst.