Latin
657.1 to 657.4
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 657.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Tamcisi, Verantamen, Siquidem, Verum enim vero, &plures aliae; quales particulae omnes partinent ad bratoriam rotundandam periodum, nec occurrunt in carmina: Plerumque renim membratim illic procedit Onatio, &per vonmata trahitur sine aliquo notabili in orbem redius L atsi Virgilius magis periodicus sit, quàm caeteri, ita tamen, ut ultra decorum poëticum non eat. *Neque 18 solum connexiones verbales, quae consistant in particulis &formulis, sed reales, quae vicinitate rerum obtinentur, notandae sunt. Utenim perpetuus est rerum inter se analogismus, ita nihil adeo inter se diversum est; quin certâ quadam ratione jungi possit. Quare diligenter illae notari debent. Non crediderim autem opus esse, ut sub certis titulis colligantur: sufficiet, si illae in cumulum comportentur. *Ex hac iique oratione, quae excerpi merenturao 19 tabimus. Non enim omnia exempla paranem &aequali ratione instituta notari debent. Nam cum frequentissimae sint è causalibus particulis connexiones, ineptum esset, quoties occurrunt illae particulae, notare periodorum initia, sed tum demum notabuntur; si periphrastica aliqua formula particula causalis varietur. Idem quoque in caeteris particulis fieri debet. Intelectum est enim mihi quidem in multis. Ile quidem fructum omnis vitae cepit, &c. Ex quo profecto intelligis quanta in dato beneficio sit laus &c. Est verò fortunatus ille. Quod ei quidem merito atque optimo jure contigit. Soleo saepe ante oculos ponere. Qua quidem ego nisi fatear. Et certe in armis multum juvat. At vero hujus gloriae socium habes neminem. Itaque Cai Cesar, tua laudes celebrabuntur illae quidem. Equidem cum Marcelli viri optimi lacrymis video. Et cateros quidem omnes viceras Vereor, ut hoc, quod dicam; non perinde intelligi possit. Atque hoc Casaris judicium quam late pateat, audire. Quo quidem in bello &c. Quod quidem meum consilium &c. Ex quo nemo erit tam injustus rerum aestimator, qui dubitet. Atque id minus mirum fortasse tum &c. Atque hujus quidem rei Marcelli sum testis. Quoties ego illum, &quando cum colore vidi? Quo gratior tia libertas debet esse: Quo hic est particula illativa, &videtur omitti praepositio Ex: ante enim ponebatur ex quo. Alterius verò partis nihil amplius dicam, quam id, quod omnes verebamur (observa hic singularem illam vocum trajectionem.