Latin
DE EXCERPTIS ORATORIIS
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 660
Unproofread scanNot analysed yet
Omnis enim illa doctrina statuum, qui n hoc genere occurrunt, mirifice inservire huic scopo potest Si quis itaque velit has theses congerere, ut compendium laboris &temporis faciat, nudas theses potest colligere &quasi per indicem addere auteres, sine enumeratione Enthymematum: si verò velit, etiam illa poterit adjicere; eo distinctior &ntilior labor ille futurus est. Quanquam &intelligentibus facile erit revolvere autores, &tuur, cum opus est, apud iropsos breviter enthymemata recensere, Nos exemplo aliquo ostendemus, quomodo thesis sit notanda, &enthymemata simul secundum Aristotelem apponenda. Quod non semper ita facere necessum est, cum axiomata Aristotelis sint generalia; enthymemata autem, quae ad rem aliquam probandam afferuntur, sunt specialia. Ut itaque inutilis videatur cumulatio; si quis generalia axiomata cum specialibus simul ponere velit. Nam haec generalia axiomata Aristotelica tanquam literae &syllabae praesopponendae sunt illi, qui sermonem aliquem scripturus est. 4. Ex Oratione Ciceronis pro L. Muraena notetur haec Thesis sub titulo Jurisprudentiae: Jurisprudentia postponenda est eloquentia, &rei militaris scientiae. Hanc thesin ut Cic. probet, primò jurisprudentiam contemnire locis illis, quibus aliquid elevatur. Hi loci reperiuntur apud Arist. lib. 1. Rhetor. c. 9. ubi loci Demonstrativi generis occutrunt. Debent vero hîc intelligi loci contrarii: nam Aristoteles directos posuit. Postquam itaque primò thesis posita est, subjiciantur enthymemata; Juris. prudentiae dignitas non est tanta 1. quod in rebus minutis versetur, ex lora Aristatelico lib. 1. c. 9. 33. n. 25. &quae eximia sunt 2. quod omnibus nota minus sint in pretio, Aristot. lib. 2. c. 9. n. 26. qua uni sunt propria. 3. Quae averitia vel ambitionis gratia novantur, saepe ad libidinem hominum, ea parum aestiruanida. Ex loco contrario ejusdem capitis §. 3. 4. Quod in ea multa sim depravata &corrupta, ideoque ejus ars contemnenda: ex loco cantrario lib. i. cap. 7. §. 43. n. 40. Stabiliora infirmioribus sunt meliora. 5. Quia jurisptudentia τὸ ῥητὸν potius respicit, quam aequitatem. Arist. c. 13. §. 65. n. 4. Sequuntur argumenta, quae utilem esse negant jurisprudentiam ad gratiam parandam, ex loco Aristotelis Contrario lib. 1. c. 9. §. 26. Hinc sequitur argumentum à facilitate, è loco Aristot. lib. 1. c. 7. n. 19. Difficilius est facilieri: jurisprudentia verò facilis. Quod ostendit Cic. quatuor specialibus argumentis, 1. quod jus omnes sciant. 2. quod praeceptis minime obscuris contineatur. 3. quod ab homine vehementer occupato disci possit. 4. quod neque jus scriptum vel non scriptum sit difficile, è loco speciei. Jam sequuntur argumenta comparantia, quae ostendunt, jurisprudentiam postponendam eloquentiae &arti militari. Enthymema primum petitur ex Aristot. lib. 1. Rhet. c. 7. n. 43. Quod plures expetunt, melius est eo, quod pautiores: pluros vero expetunt eloquentiam, quam jurisprudentiam: illam vero quoniam propter difficultaEnthymema secuntem assequi nequeant, ad jurisprudentiam deveniunt. dum est ex Aristotele ibid n. 5.