Latin
DE EXCERPTIS ORATORIIS
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 661
Unproofread scanNot analysed yet
Qua majus aliquod bonum efficiunt, meliora sunt: Eloquentia autem majora commoda affert, quam jurisprudentia: quae per enumerationem explicat Cicero. Enthymema tertium petitum est ex eodem locan. 9. &10. Quod minus altero indiget, melius est eo, quod indiget; &quod sine altero potest esse, melius est eo, quod sine eo non esse potest. Eloquentia sine jurisprudentia esse potest, juris prudentia vero non sine eloquentia, quia responsa &decreta JCtorum firma esse nequeunt, nisi Oratoris defensio adsit, &illa ipsa quoque eloquentia opus habeant, ut confirmentur: imo plane interdum enerventur. Quartum Entuymema estèn. 15. ejusdem cap. Quod majoris principium est, melius est eo, quod minoris est principium &c. Rei militatis peritia &Eloquentia homines ad summas dignitates evehunt; quod non facit Jurisprudentia. Enthymema quintum ex eodem capite est, n. 39. Diuturniora meliora sunt brevioribus; Eloquentiae usus ditius, quam Jurisprudentia, durat. quae prolixe deducit Citero, Sextum Enthymema ex eodem capite est, n. 3. &68. Meliora sunt, quibus positis alterum sequitur. Bonum &utile est Reipublicae, quod conservet statum. Propter rem militarem, non jurisprudentiam; Roma omnium princeps est facta, ideoque jurisprudentiae praeferri debet. Atque ita Locus hic Communis tractatus est à Cicerone. *Si quis jam 12 contrariam thesin velit, is notet locum contrarium Ciceronis ex Oratione pro Caecinna, ubi ille prolixe de jure &]Ctis agit. Affert primo quatuor argumenta, quibus dilemmate eleganter respondet, quae omnia ex illo notari possunt. Addit postea 7. Enthymemata positiva, quibus dignitatem &utilitatem Juris &JCtorum asserit. Enthymema primum est petitum ex eodem cap. 7. n. 68. Bonum &utile est, quod conservat Roip. statum. Est enim Jurisprudentia vinculum, non modo judiciorum, verum etiam utilitatis &vitae communis, &leges fundamentum Reipublicae praestant. Secundum argumentum consistit in dilemmate: Si propter juris interpretes jus civile contemnendum, aut illi periti sunt aut imperitis si periti, qui non obtemperant, jus ipsum labefactant: si imperiti, qui illos vituperat, non jus civile, verum homines vituperat. Tertium Enthymemavx cap. 7. λ4. Quae magnum aliquod bonum efficiunt, &c. Per juris civilis scientiam suum cuique tribuitur, rerum dominia distinguuntur. Quartum Enthymema petitum est ex eodem cap. n. 40. Stabiliora infirmioribus sunt praeferenda Jus civile nec gratiâ inflecti, nec perfringi potentia, nec pecunia adulterari, nec aliâ ratione corrumpi potest: ut comparatione &exemplis ostendit. Quintum ex n. 63. Quod ad multa est utiO0OO 3 le &c. it. ex n. 1o. Quod vim habet prohibendi aut tollendi ea, quae bonii allversintur. Sine jure civili nemo sibi haereditates salvas promittere poterit: jus enim à violentia &injuriis munit.