Latin
662.1 to 662.4
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 662.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Sextum ex iisdem locis est, &pene declaratio tantum superioris Enthymematis: Major haereditas unicuique à jure civili in bonis, quam à parentibus ipsis, venit. Potest tamen referri ad n. ii. c. v. Quod principium altorius est, melius est eo, quod non est principium. Septimum est n. 22. Quo privari majus malum est. Jus amissum plurimum nocet in Republica, ergo jus &leges magno 13 in pretio habendae. *Si quis priori loco Cicerenis contra Jurisprudentiam locum directe oppositum velit, is legat Aonii Palearii Orationem, planè Tulliano genio scriptam, quam ille in L. Muranam Ciceroniana contrariam scripsit. Seligi tales Loci Communes multi è Cicerone possunt ac aliis, quae ostendant, quomodo ad hypothesin suam probandam thesi possit uti Orator. Possunt his addi theses quaecunque morales, licet non omnine accurate tractatae per enthymemata, sed vel exemplis tantum &similitudinibus, qualia invenias plurima in Senecae scriptis, in quaestionibus ethicis &politicis, à variis autoribus tracta15 tis; praecipue è Melchiore Junio singulari Quaestionum Politicarum libro. *Ex Oratione pro M. Marcello has theses seu Locos communes colligere pessumus: I. Generalis thesis totius orationis haec est: Gratia sunt agendae ob restitutionis beneficium. Quod variis probatur argumentis, tam docentibus, quam amplificantibus. Conferantur cum hâc oratione Oratio ad Quirites post reditum, Oratio ad Senatum post reditum, quibus idem locus traditur, &unde argumenta depromi possunt. Minores sententias, quae enthymematibus non deductae sunt. praeterimus, quales passim implicantur formulis: argumenta tamen ethica in se continent, e. g in summâ potestate rerum omnium modus tenendus, Qui in eadem causa, etiam in eadem fortuna esse debent. II. Clementia major est vireus, quam fortitudo militaris, &major ex hâc, quam ex illâ gloria, num. 2. 6. g. 8. &seqq. III. Clementia propriae nobis est, n. 7. IN. Victoriae suae modum tenere, summa virtur est, n. A9. 10. N. Qui errorem suum fatentur, atque inviti in illum inciderunt, veniâ digni, niaj. VI. Qui privato officio in offensam potentioris incidit, ei hoc in culpam imputari non debet. VII. Qui patem in bello civili suadet, nulli culpa est obnoxius. VIII. Videtur placidus praeforendus esse parti ferociori: nisi meliores partes sequatur. A. 16. 17 18. IX. Insidiae non sunt timendae illis, qui publico beneficio venerabiles sunt, DL1. 22. X. Eorum, qui Reip.